Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAN". 41 munitionum, pauperum et pastorum, similiter liberantur a so­lucione, ad augendam contributionis summám accederent. Sunt enim inter eiusmodi exemptos multo diciores quam illi, qui connumerantur, et ad solutionem eoguntur; omnino itaque pauperum ratio baberi debet, nam propterea uou est dubium deum nobis iratum esse, quod pauperes periude, iino multo ma­gis ad solvendum coguntur, quam diuites; babito autem tali ordine in connumeratione, facile posset per judices et juratos equabilitas obseruari, utpote quibus constat qui plus, quiue minus facultatum habeat; possessiones eciam denegate inueni­rentur, deberentque in aliorum ordinem redigi et connumerari, unde non mediocris accessio ad subsidium oblatum fieret, nam cum de communi omnium permansione et conservatione res agatur, necesse arbitramur, ut unusquisque in suo statu et conditione a ferendis oneribus reipublice utilibus ne sit immúnis. Eadem ipsa ratione bumiliter iudicamus Rascianos, Ruthenos et Yalachos, qui sese in regno boc collocarunt, una­<]ue cum indigenis, terre utilitate fruuntur, iisdemque quibus alii incole regni maiestatis vestre casibus et periculis sunt obnoxii, non debere a contributione esse exemptos; communia enim pericula, communibus viribus tolleranda sunt, aut pro­pulsanda. Exemtiones item onines, quas sine causa racionabili quicunque haberent in subsidiis, vel lucro Camere, aut trice­simis et Theloneis, maiestas vestra una cum statibus ut inua­lidare et cassare clementer decernat bumiliter censemus; sunt enim ciuitates et persone alique, que talibus privilegiis sese a conferendo in commodum publicum subsidio subducunt, que in bominum memoria uno etiam tempore veterum diuorum re­gum, predecessorum maiestatis vestre in usu vix fuerunt, qui si ad contribuendum cogerentur, non parum liinc íisco maies­tatis vestre accedet; verum feliciori tempore maiestas vestra ex sua gracia, commode poterit illis usum eiusmodi priuile­giorum concedere. Admonendi denique sunt status, ut contra illos viceco­mites, qui annis preteritis ad exactionem dice maiestatis vestre fuerunt emissi, statuant penam, sub qua ad competentem ter-

Next

/
Oldalképek
Tartalom