Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
1557. JűNIUSBAií. 121 cum tamen id omnino sit impossibile, prout etiam ipsa sacratissima maiestas vestra pro suo grauissimo iuditio potest considerare ; et nikilominus nunc demum trés insuper alios dies, ad priores tres addiderint, ita scilicet ut coloni tantum, non inquilini per sex dies laborare teneantur, nam inquilini quottidiano laboré victum querere, et colonorum dum in opere publico fuerint, domestica opera subire coguntur; supplicant kumülime Sacratissime maiestati vestre, oblatione iam liac, que miseris certe accidet grauissima, contenta esse dignetur, sibique certo persuadeat, non exiguum numerum operariorum fore, si iuxta modum et ordinem institutum, remotiores quoque domini et nobiles suos colonos ad opus designatum miserint, quemadmodum quidem fieri maxime oportet. Supplicant etiam iterum sacratissime maiestati vestre, dignetur clementer annuere, ne coloni domini Podmanyczky, in comitatu Trincbiniensi existentes, ad ullos labores cogantur. Nam cum longo iam tempore ad arcem Palotha stipendia persoluta non sint, ac proinde dominus Podmaniczky ex suis bonis prefatis pedites eo mittere, ibique vi etiam teuere oporteat, quod aliter tamdiu sine solutione ibi non fuerint permansuri, propterea hac benigna vestrae maiestatis concessione dignus videtur. Caeterum quod in XIII. articulo sacratissima maiestas vestra omnino censet, judicia omnia ab obitu quondam serenissimi regis Ludouici esse in aliud tempus reiicienda, propter causas ibi explicatas etc; status regni, debita cum submissione, iterum repetunt, graue illis et publice et priuatim nimisque onerosum videri, preter priores constitutiones justiciae administracionem nouis rursum terminis circumscribi, quoniam id in magnum atque ingens multorum detrimentum redundaturum sit, quibus causae iam ad sententiam fere usque deducte sunt, et aliquorum, qui grauissimis acceptis iacturis penes tidelitatem vestrae sacratissimae maiestatis, causas eiusmodi aliquas forte essent inchoaturi, omnium denique et singulorum fidelium vestrae maiestatis; ac proinde supplicant, ut et serenissimi quondam Johannis regis et alias quascunque causas, iuxta tenorem priorum constitutionum, judicari clementer patiatur. In negotio cussionis monetae Hungaricae, cum in superiori scriptura satis multa status et ordines explicarunt, sup-