Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

122 A rOZSONYÍ OR^ZÁGfiYÜl/S. plicant nunc etiam, in tanto iam detrimento omnium fidelium suorum, ne liuius regui monetam hanc diutius exterminatam esse patiatur. Quod si id nulla ratione iam immutari potest, illud saltem benigne permittat, ut sublata omni talerorum, me­diorum talerorum, et id genus grossorum antea inusitatorum cusione, veteri tantum de more Hungarica moneta cudatur, hoc est aurei floreni, item grossi valentes quinque denarios Hungaricos, denarii Hungarici et tandem fylleri; et ut hi hona ac vera liga cudantur. Status enim et ordines regni qui hic perpauci nunc sunt, in aliam cusionem aut alterius cuiusuis generis monetae, sese lioc tempore consentire posse non vident, quam quae ab antiquo usitata moneta et perpetuis priorum regum temporibus recepta observataque in regno fűit; preter genera autem illa monetae superius enumerata, aliud genus ullum, ullius regis tempore cusum in regno nostro fuisse, praeterquam a paucis annis, nemini non constat. In XX. articulo non fűit mens statuum, ut prefecti mi­litesque externi in exercitu constituti tenerentur stare judicatui sedis Hungarice etc.; sed tamen ut hi quoque ab inferendis violentiis abstineant, et qui contrarium facerent, per eorum capitaneos quorum interesset punirentur; officiales vero, siue nostrates siue externi, in arcibus etiam finitimis, et in tricesi­mis vel aliis officiis positi, legibus regni parere tenerentur, uti in proximis conuentibus fűit conclusum. Postremo in negotio supplicationis dominorum Fuggero­rum status regni liumiliter respondent, libenter se, tum prop­ter ipsorum dominorum Fuggerorum respectu, tum vel maximé admonitionem sacratissime maiestatis vestre, voto illorum con­sensuros fuisse, nisi id plane contra jura et leges regni foret. Constat autem, praeter ipsam sacratissimam maiestatem ve­stram et reuerendissimum dominum Strigoniensem ac priorem de Leweld, nemini prorsus in regno immunitatem hanc pre­standi juramenti per suos fuisse concessam, et cum domini olim comes Cilié primum ac Joannes Coruinus, filius serenissimi quondam regis Mathie, et demum illustrissimus dominus Mar­cliio Georgius Brandenburgensis immunitate hac donari obnixe postulassent, impetrare nequiuisse ; ideoque cum nunc in potes­tate ipsorum statuum, qui pauci liic sunt, nequaquam sit nouas

Next

/
Oldalképek
Tartalom