Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

114 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. peclites in presidium eins arcis Palotlia ex illis bonis suis de­ducere cogatur, id regia eius maiestas concedere non potest; propterea, quod maiestas sua presidium arcis illius suis sum­ptibus interteneat, et dictus dominus Podmanizky nihilominus prouentibus et redditibus illius perfruatur. Verum quod maiestas sua proxime se curaturam recepit, ne laboratores et coloni isti a capitaneis et ofiicialibus maie­statis suae, dum opus facient, male tractentur, aut molestia et iniuria afficiantur, ad id etiamnum maiestas sua promptam se paratamque offert, et aequuni iudicat, ne illi tempore messis et vindemiae ad opera cogantur. Quantum ad colonos arcium ad Austriam inscriptarum ])ertinet, recordatur sacra regia eius maiestas sese fidelibus suis regnicolis in proximo conuentu promisisse, quod de iis cum suis fidelibus prouincialibus Austriae tractare, et, quate­nus per temporum statum commode fieri possit, gratiose deli­berare velit; et id maiestas sua in lioc quoque conuentu se facturam gratiose obtulit, et nuuc quoque offert. Quapropter priori suo responso proximis diebus statibus et ordinibus de­super dato inherendum censet. De celebratioue judiciorum sacra regia eius maiestas pri­ori suae sententiae etiamnum insistit; quod scilicet satius fuerit' presenti rerum et temporum disturbio, ab antiquioribus litibus, quae post mortem serenissimi quondam regis Ludouici emer­serunt, et presertim quae bona serenissimi quondam regis Joan­nis concernunt, ad praesens supersedere, et eas in pacatiora tem­póra reiicere ; nec mouetur maiestas sua prioribus constitutioni­bus, maximé anni 1552, per ordines allegatis, nam illae initae et erectae fuerunt eo tempore, quo regnum unitum, nec ullis factionibus aut rebellionibus distractuin fűit; nunc vero alia est temporis ratio, quae et alias constitutiones postulat; dis­cessit enim ab unitate regni Transsyluania, diuulsum est iti­dem Tbemesium cum inaxima regni parte, vigent factiones et rebelliones, adeo, quod in presentiarum anni 1552 constitutio­nes nullum locum liabeant; alioquin baud dubie fidelibus maiestatis suae subditis inter se grauioribus simultatibus, offen­sionibus et rixis concertandi causa et matéria subministratur; rebelies vero ab omni impetitione liberi forent. Itaque regia

Next

/
Oldalképek
Tartalom