Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAN. .103 .103 eins maiestas a dictis fidelibus suis regnicolis denuo postulat, ut consentíant dictas causas in alia pacatiora tempóra reiici­endas esse, nunc autem recentiorum duntaxat cognitioni et de­cisioni incumbendum, quae nimirum de violentiis et aliis, tem­pore domiui palatini istius commissis, agitautur et mouentur. De militum comparitione maiestas sua sententiae et de­liberationi ordinum et statuum regni sui Hungáriáé gratiose acquiescit. Porro quod attinet ad explosiouem denariorum Hunga­rieorum, nuper in prouinciis Austriacis inferioribus factam, crediderat maiestas sua ordines ac status regni Hungáriáé ra­tionibus, quas maiestas sua eis nuper in seripto suo proposue­ra.t, utpote veris, iustis et aequis acquieturos fuisse, nec in si­nistram partém interpretaturos, aut ignominiae loco liabituros, quod in contumeliam aut ignominiam ipsorum factum fuisse nunquam probari poterit ; quandoquidem, uti antea dictum est, explosio ista, quae non aliam monetam Hungaricam tan­git quam denarios, in caeteris quoque maiestatis suae regnis, prouinciis perinde atque in ditionibus Imperii usitata est, et tamen nemo sibi in eo iniuriam aut contumeliam factam putat. Quod si haec res ignominiam aliquam afferre posset, non ipsis sane statibus et ordinibus regni, qui monetam non cudunt, sed maiestati suae, penes quam ea est facultas et authoritas, talis contumelia facta fuisse yideretur; neque yero, quod tamen credendum non est, maiestatem suam unquam eo descensuram fuisse, ut fidelibus suis subditis aliquid statuendum concede­ret, quod sibimet in alio loco, aut in alia parte ignominiam et contemptum parere possit. Ad haec non sunt ita noua eiusce­modi interdicta de denariis Hungaricalibus non recipiendis in Austriacis prouinciis inferioribus, quorum usum antea quoque inusitatum et vetitum fuisse constat; id quod et ipsi status ac ordines regni facile considerabunt, si in memóriám reuocaue­rint, quod maiestas sua ante paucos annos primum Yiennae denarios Hungaricales recipiendos esse in gratiam Hungaro­rum publice edixerit; si enim illis antiquitus licuisset, nec edi­ctis illis opus fuisset. Et tametsi maiestas sua in prioribus con­uentibus obtulisse dicatur, se monetam Hungaricam monetis imperii et reliquorum suorum regnorum et dominiorum adae-8*

Next

/
Oldalképek
Tartalom