Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JUNIUSBÄN. 113 Et liic est sensus verboruin maiestatis suae, que status atque ordines quorsum pertineant se non satis intellexisse ostenderunt. Circa modum autem aestiinandi et taxandi victualia, quae coloni in castra ad mercatum conuexerint, regia eius maiestas gratiose acquiescit deliberationi fidelium suorum re­gnicolarum ; et in eos milites, qui colonos commeatum adue­lientes in itinere vel in castris violabunt, pro demerito auimad­uerti curabit. Ternos denarios pro refusione expensarum quas oratores Ratisponam deputati fecerunt, ipsa quoque regia eius maiestas semel duntaxat contribuendos esse intellexit. Caeterum cum fortiticatio et munitio locoruni finitimo­rum tanti sit momenti, ut nullo modo intermitti queat aut de­beat, et fideles maiestatis suae status ac ordines, atque eorum subditos perinde ac maiestatem suam concernat, nunquam exi­stimauerat maiestas sua fore, quod fideles sui regnicolae sese in re tarn necessaria et toti regno tarn salutari, difficiles fuis­sent exliibituri; nam possunt ipsi status et ordines facile con­siderare, quod trium duntaxat dierum operis parum admodum profici poterit. Itaque fideles suos regnicolas iterum atque ite­rum gratiose requirit et paterne commonefacit, ne in hac re, quae ad publicam regni salutem, et tum dominorum ac nobi­lium permansionem, tum ipsorum colonorum seu rusticorum communem securitatem pertinet, benignae maiestatis suae pe­titioni diutius reclament; sed propter causas eis antea quoque copiose explicatas gratuitas operas ac labores colonorum ad fortificationem locorum finitimorum, ubi necessitas maxime postulauerit, prestandos, ad illum dierum numerum, quem maiestas sua in replica sua prescripsit, colonis nimirum XIIII et inquilinis VIII dierum, baud grauatim, iam tandem, omni discrimine postposito, concedant. Ubi etiam admittet maies­tas sua, quod claustrum sancti Martini et arx Palotha, item Tkorna colonis suarum pertinentiarum muniantur, exceptis colonis ex pertinentiis arcis ipsius Tliorna ad Cassouiam iam deputatis. Quod autem alii coloni domini Rapbaelis a Podmanin, in comitatu Trincliiniensi existentes, nusquam seruire cogantur, quandoquidem ratione illorum idem dominus Podmaniczky Masyar Országgyűlési Emlékek. IV. S

Next

/
Oldalképek
Tartalom