Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAN. .103 .103 cratissima maiestas vestra facile posset, quam difficile quoduis hominum genus, vei ad residendum, vei ad solicitanda expe­diendaue negotia, vei etiam ad negociationem exercendam Yiennam essent asceusuri, quippe qui tertie partis jacturam iu moneta, quam vei ex camera vestre maiestatis in stipendium uumeratam, vei aliuude secum attulerint, sint facturi; quem­admodum nunc nonnullis ex nostratibus accidit, quibus Yienne singulos Hungaricos deuarios pro duobus numis Yieunensibus exponere necesse fűit; cum tamen interim nostratibus eadem pecunia integro valore persoluatur. Et quod a nonnullis alle­gari fertur, actores boum Hungaricam monetam in precium boum accipere recusare, explosioni isti causam minimé prae­buisse debet; nam si a sacra maiestate vestra proliibeatur suis Yiennensibus, ne ad pecora coemenda inferius descendant, ueue actoribus boum cum iam Yiennam bones appulerint, alia quam Hungarica moneta persoluant, utrisque poena im­posita, et bis scilicet nisi receperint, et illis si secus fecerint, dubium non est, quin actores boum Hungaricam monetam libenter tandem recipiant, et quiu nihilominus satis subinde pecoris Yiennam, uti hactenus, pellant, quippe qui questum lucrumque, ad quod sunt assueti, et quo negociationem exer­cent, nulla ratione sint intermissuri; cum non habeant quo possint alio bones pellere. Inter caetera etiam incommoda il­lud eueniet, non mediocris et ipsum momenti, quod plerasque arces finitimas periclitari necesse erit, ad quas tanta cum iactura et arma et diuersa munitionum genera, et vestituram militum, quam plurimasque necessitates ex Yienna conuelii fuerit necesse. Quibus quidem omnibus clementer secum per­pensis, confidunt ordines et status, sacratissimam maiestatem vestram huic rei clementer atque ita prospecturam, ne vei illi amplius ea de re expostulare cogantur, vei ex eo grauiorem aliquam animorum alienationem inter eos, qui restant fideles vestre sacratissime maiestatis subsequi coutingat. Porro quod in scriptura statuum priori mentio facta est de venditione cupri, sacratissima maiestas vestra id non in aliam partém benigne accipere dignetur, quam cum nonnulli pluris vendi posse affirmarent, in commodum et utilitatem sacratis­sime vestre maiestatis status regni non alienum ab eorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom