Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
108 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. officio fideque singulari futurum duxerant, breuiter sacratíssimam maiestatem vestram eius rei liumiliterque commonefacere; quam tarnen confidunt facile reddituum suorum augmento potius quam diminutioni, ut par est, studere non negligere. Et quia in priori quoque scriptura status regni supplicabant, ut Pisetarius domini Strigoniensis administrationi argenti non cusi in cameram, eiusdemque eductioni, redditis eidem piseti ipsius prouentibus, pro suo officio semper intersit, prout ex legibus regni antehac consuetudo fűit; propterea nunc quoque sacratissime maiestatis vestre humillime id supplicant; quoniam non tam ut ligám monete, quam ut quantitatem argenti, quod cuditur, aut quod educitur, velut contrascriba intelligeret, idem pisetarius ab antiquo fűit constitutus, idque in vestrae maiestatis et regni commodum cedit. Supplicant etiam denuo, ut, quod sacratissima maiestas vestra et antea soepius et nunc quoque clementer offert, dignetur causas limitum regni cum finitimis iam reuisas executioni mandari iubere, et que reuisae non sunt, termino ac loco certo nunc prefixo, reuideri ubique curare, ut tam a nostratibus, quam ab illis aliis subditis vestre sacratissime maiestatis querele liac de re cessent inposterum. Pro conseruatione etiam libertatum et priuilegiorum omnium dominorum praelatorum, baronum, et aliorum regni statuum in Tlieloneis et tricesimis, satis iam superque maiestati vestrae supplicatum fűit; dignetur igitur sacratissima maiestas vestra ita iamtandem huic rei clementer prospicere, ut aliquando liac de re quoque cessent querele. Quod si quis fraudem committere fuerit deprehensus, in eum ex merito animaduerti debet; de pecoribus tarnen, que intra regnum et aliis rebus ac mercibus, que de loco ad locum conuehuntur, neque educuntur aut inducuntur in regnum, tricesimas non deberi constat; dominum etiam Strigoniensem eiusque colonos necnon ciuitates liberas ab omni theloneorum solutione ab antiquo liberos et exemptos esse sacratissima maiestas vestra non ignorat, ac proinde nulla ratione tales quorumpiam libertates sunt violande. Thelonea sieca ubique tolli debere, iam pridem in Omnibus conuentibus fűit conclusum, per comites et vicecomites sub