Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAN. .103 lies, reuocatioiies procuratorum et id genus alia, neque perso­naliter quispiam nisi in causa honoris comparere cogatur : non videtur nunc quicquam statni debere, quod ex diametro re­pugnet legibus ac decretis regni vetustis, quodque latissimam semitam ad omnia violentiarum genera procul dubio adape­riet, ut pro uno euitando. plura maioraque inconuenientia ne­cessario fuerint admittenda, si id statueretur. Caeterum quod ad explosionem Hungaricae monete at­tinet, perlecte sunt diligenter a statibus rationes ille omnes, que a sacratissima maiestate vestra in sua scriptura super hoc negocio recensentur, et cum res haec omnium et singulorum animos publice ac priuatim ita prope consternarit. ut nulla re magis, adeoque ne acerba quidem aliqua strage, tantopere commoueri potuisse videantur, sacratissimam maiestatem ve­stram debita Semper humilitate ac submissione certiorem fa­ciendam, et iterum in hoc negocio repetendum esse duxerunt ordines ac status tanto illis explosionem hanc visam esse, vi­derique grauiorem, quod ne preteritis quidem temporibus, dum reges Hungarie cum archiducibus Austrie bellum gererent, quicquam huiusmodi accidisse memoria constet; accedit autem ad hoc in primis, quod cum proximis annis sacratissima maie­stas vestra, in publicis conuentibus, ultro obtulerit fidelibus suis, velle se monetam Hungaricam externorum regnorum ac prouintiarum suarum imperiique monetis adequare, ut ultro citroque monete ipse omnes ubique commearent, istaque pro­posita ingenti spe utilitatis, status regni, ad benignam sacra­tissime maiestatis vestre admonitionem, preter omnes veteres regni consultudines, in cusionem tallerorum et id genus maio­l'um grossorum consenserint, eo tantum addito, ut minores etiam denarii pariter cum talleris cuderentur, iidemque pari ubique ratione reciperentur, juxta oblationem sacratissime vestre maiestatis, prout in articulis conuentuum annorum 50. et 53. late continetur; et cum demum in superioris anni con­uentu visum esset statibus cusionem tallerorum in damuum regni ingens vergere, propterea quod maiori valore alibi quam in Hungaria, et apud Turcas etiam exponantur, unde paucis­simi ex eis apud fideles vestre maiestatis nostrates conspician­tur, atque ita etiam argentum e regno exportaretur, sacratis-

Next

/
Oldalképek
Tartalom