Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
1557. JÚNIUSBAN. .103 .103 que miseriis, aerumnis, calamitatibus premantur jugiter perpauci coloni, qui in Hungaria sub clitione sacratissime vestre maiestatis iam suut reliqui, quantaque omuium rerum inopia laborent, usque adeo, ut cum ad pregraues superiorum temporum oppressiones plerisque iu locis ab auuo superiori innumere vastitates, caedes, incendia consecuta sint, vix etiam quotidianus victus suppetat Iiis, qui supersunt, ac proinde nulla ratione cum externis sint conferendi, qui in eorum domibus summa securitate ac quiete perfruuntur. Et nihilominus status et ordines, ut et vestre maiestati et omnibus hominibus palam facerent, nihil a se extremis etiam rebus pretermitti pro defensione patrie ac libertatis, proque nauanda fide atque opera eorum vestrae maiestati ac uniuerse reipublice Christiaue, uti hactenus ita hoc quoque anno subsidium sacratissime maiestati vestre obtulerunt, non inferius (ut ipsi quidem arbitrantur) superioris anni subsidio, hoc est ultra florenum illum unum siugulos binos cubulos tritici et auene, secundum colonorum connumerationem, gratis maiestati vestre et eius exercitui suppeditandos; sperabantque status et ordines sacratissimam maiestatem vestram, habita clementi ratione pretii liuiusmodi victualium, que oblata sunt, una cum floreno, oblatione ea benigne contentani fore. Cum autem preter ipsa victualia alterum quoque florenum sibi adiungi sacratissima maiestas vestra cupiat, status et ordines regni, tametsi cupidissimi Semper obsequendi sacratissimae maiestati vestre omnibus in rebus, cum tamen in facultate miserorum colonorum nulla ratione esse videant utrumque prestare; supplicant liumillime maiestati vestre sacratissime, domino et regi etorum clementissimo, dignetur oblatione predicta contenta esse, que si recta ratio subducatur, non est inferior anni superioris subsidio, ac forte etiam maior; aut si alterum florenum omnino sibi administrari cupit, oblatum illum cubulum frugum nullo pacto poterunt prestare, neque enim (ut premissum est) utrique contributioni pares se esse posse vident; ac jiroinde sacratissime maiestati vestre optio relinquitur, utrum malit eligendi; confidunt autem status, que sacratissime maiestatis vestre in miseros et oppressos singularis Semper solet esse pietas ac dementia, huic oblationi, rationibusque adductis facile acquieturam, adeoque, si ipsi etiam