Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

100 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. status maximé velint, uou passuram, ut miseri coloni dupplici atque insupportabili onere premantur. Siue autem unicum tantum florenum cum cubulis, siue binos florenos absque cubulis, sacratissima maiestas vestra eli­gat, in eo quoque supplicant, ut connumerationem dice liuius quoque anni secundum modum et formám proximorum anno­rum liactenus obseruatam, clementer fieri patiatur; neque enim ad nouas ullas in ea re constitutiones hoc tempore se posse descendere status regni vident; cum presertim in eo quo­que connumerationis modo pauperes a diuitibus adiuuari con­stitutum sit, mercenarii vero et alii, qui ad soluendam dicam cogendi esse maiestati vestre viderentur, gratis seruiant domi­nis eorum, neque quicquam liabeant, unde solueudo essent, proíiciscentibus vero in bellum dominis eorum presto adesse soleant. Dignetur autem imprimis sacratissima maiestas vestra diligenter prospicere, ut fideles sui, bonaque eorum a factiosis aliisque violentis, maximeque a militibus regio stipendio mili­tantibus, qui nunc etiam sub diéta multis in locis grassari, portasque domorum yí effringere, et res impune diripere fe­runtur, defendatur, nam alioquin ingens in ipso snbsidio contin­get defectus. De Ruthenis, Rascianis et Walachis connume­randis, status et ordines regni id censent, quod in scriptura ve­strae sacratissimae maiestatis continetur, dummodo sub eius di­tione tales nunc uspiam reperiantur, qui sessionati coloni sint, et dominis aliquibus census prestent, more aliorum colonorum. In septimo articulo, ubi de poena statuenda contra vice­comites et alios, qui dicam retinuissent etc., fit mentio, status, et ordines regni respondent, in articulis conuentus Posoniensis anni 1550. poenam in hos tales expressam extare, ac proinde noua in ea re constitutione minimé opus esse; sed contra eius­modi, si qui fuerint, iuxta tenorem dictorum articulorum esse procedendum; quemadmodum et contra violentos raptores huiusmodi subsidiorum ex constitutione conuentus anni 1546. animaduerti oportere existimant; ut sic, que ad publicam uti­litatem decernuntur, suum sortiantur effectum ; aduertendum est tamen, ut etiam dicatores iuxta constitutiones publicas pro­cedant, quas ab eis, pro eorum libito, nonnunquam excedi, mul­toties auditum est.

Next

/
Oldalképek
Tartalom