Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

98 A POZSOHYI ORSZÁGGYŰLÉS. curam exactamque rationem adhibere, ut domini ac uobiles ex singulis quibusque comitatibus in expeditionem viritim ad­sint, et qui venire neglexerint, puniantur, secundum modum et ordinem in proximis articulis ea de re constitutum, videlicet qui ad generalem expeditionem presente vestra maiestate, vel uno ex serenissimis eius liberis, non accesserit, poena infideli­tatis, uti in conuentu Tyrnauiensi anno 1545. fűit conclusum, qui vero particulari expeditioni non interfuerit, poena in con­uentu Posoniensi anni 1552. expressa puniatur. Quod vero in tertio articulo maiestas vestra ex responso statuum sibi traclito exponit, arbitrari se rusticam plebem plus commodi allaturam, si ad conuelienda gratis victualia ad exercitum adliibeatur, quam si absque discrimine in bellum enocetur etc; status et ordines regni ad id sub­iungunt, in eorum responso non contineri alia ulla vic­tualia, per rusticos ad exercitum gratis conuehi debere, quam que ultro penes florenum oblatum ex singulis sessioni­bus integris etc. ut ibi latius continetur, sunt oblata, bi­nos scilicet cubulos, alterum tritici, auene alterűm; in hoc autem articulo id tantum ab eis intelligi voluisse, quod et verba ipsorum expresse sonant, rusticam plebem plus forte commodi allaturam victualium subvectura ad exercitum, quam in bel­lum profectionem; maiestatis vestre nihilominus arbitrio relin­quentes, utrum mailét in ea re statuendi; nam si ad arma insurgant, victualia ab eis eodem tempore conuehi non posse constat, que quidem victualia non gratis, sed ad forum, ut maior commeatus copia in exercitu suppetat, conuehenda esse status regni intelligere voluerunt, ac proinde cognita iam cla­riiis mente fidelium suorum in hoc articulo, sacra maiestas ves­tra quod fieri velit, clementer statuere dignabitur. Caeterum quod sacratissima maiestas vestra alterum florenum, pro festő beati Andree Apostoli, ultra illum, qui pro festő natiuitatis beatissime virginis Marie oblatus est, sibi hoc anno contribui, et modo atque ordine ab eadem ibidem de­scripto utrumque connumerari, atque exigi cupit, propter eas rationes, que prudenter et copiose sunt a sacratissima maie­state vestra explicate, status et ordines arbitrantur, satis iam superque constare sacratissime maiestati vestre quot quantis-

Next

/
Oldalképek
Tartalom