Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
96 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. existentem, dum cuipiam externo confertur; et propterea supplicant, ut maiestas sua in lioc negotio talem modum adhibere dignetur, ne fideles subditi maiestatis suae ob fratrum rebellionem damnum patiantur, et utrinque damnificentur: videtur regie eius maiestati, quod ea res, si, quemadmodum petitur, indifferenter concederetur, prout antea nunquam concessa fuit, multis maiora inconstantiae et audicie incitamenta subministraret, et quod sie in perpetuum confiscationum via precluderetur, id quod non solum in dispendium camerae regie, sed etiam in labefactationem autlioritatis et existimationis maiestatis suae vergeret. Yerumtamen quemadmodum regia eius maiestas hactenus eos omnep, qui in fide maiestatis suae constanter perstiterunt, regia sua benignitate complexa est, non attenta defectione vel rebellione fratrum aut propinquorum suorum, si quos babuerunt, ita illos deineeps quoque dementia et gratia sua regia non destituet, quoad eiusceniodi voluntiitem et Studium integritatis erga maiestatem suam retinebunt. Deinde recordabitur regia eius maiestas liumilimae admonitionis, quam nunc denuo status et ordines regni repetiuerunt de auertendis perpetuis et continuis oppressionibus, quas tarn se ipsos, quam subditos ac colonos suos ab officialibus et praefectis arcium maiestatis suae, maximé externis, in dies perpeti queruntur, et studebit maiestas sua in liac parte pro viribus prospicere, ne postbac externi maiestatis suae prefecti quemquam fidelium suorum regnicolarum contra aequitatem et regni constitutiones molestia vel iniuria afficiant, aut illi iustam conquerendi causam offerant, quin etiam a consiliario et capitaneo suo Jauriensi Adamo Gallo illarum violentiarum, quas contra nobiles Amadae exereuisse dicitur, rationem exiget, et desuper quod iustum et aequum fuerit clementer decernet, atque ita prouidebit, ne ulla in parte libertates et constitutiones regni cuiquam spernere vel contemnere liceat. Ad querelas et grauamina statuum et ordinum regni contra Haydones, a quibus fideles maiestatis suae multa incommoda patiuntur, maiestas sua ipsis statibus benignam relationem faciet in responso illo, quod maiestas sua ad alteram