Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

II. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1547-ben.

6 6 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYÜLKSETF. responsa Regie Maiestatis intelligencia rebus que nostris in pos­terum providendis, generalem, similemque presenti Conven­tum per ipsum Andreám Choron in oppido Castriferrei edi­cendum fieri constituimus. Interim tamen, ne ex inopinato, et inepte imminencia pericula, adventusque hostis, et aliorum Rebellium ac spolia­torum, intra viscera Regni huius existencium, immanitas auge­antur, et ne denique oeiosi calamitatibus nostris repellendis videamur, constituimus quadringentos equites levis armature propriis nostris sumtibus conducere et intertenere, quibus quatuor Capitaneos in locis oportunis, et necessariis tenendos modo infrascripto delegimus. Item Egregius Martinus Porkoláb in Paaczod, aliter Bakháza, cum Marco Horwath interdum in castris Chorgoo aliquando vero Bewnczewnche manendos, cuilibet eorum cen­tum equites adjungentes. Qui quidem duo Capitanei tum excu­bias, seu custodias, cum vero exploraciones Quin que ecclesiis, Comitatui Zaladiensi continuo et incessanter, fideliterque tenere debebunt. Item Petrum Pethew in Dewecher, et Paulum Szarka in Papa similiter cuilibet eorum centum equites seruandos con­stituimus, tali condicione mediante, quod ipsi ex predictis ducen­tis equitibus quilibet eorum seorsum viginti quinque equites in toto quinquaginta facientes in oppido Thapoocza, additis illis duobüs prefatis probis et probatis, specialioribusque servito­ribus ipsorum semper habere debebunt, qui scilicet Capitanei diligenter invigilare et excubias Comitatibus Castriferrei et Soproniensi tenere debebunt. Item predictis quatuor Capitaneis constituimus omnis lustracionis, solucionis ordinem et modum servare, dareque debere prefatum Andreám Choron, qui quidem juxta exigenciam locorum resciendos certos rumores adventus, et animiTurcarum ordinem et seriem certicicafionis curam erit adhibiturus, idem­que Andreas Choron conservacioni dictorum equitum unacum Egregio Achacio Chaany tarn in lustracione quam etiam solu­cione erit operám daturus. Quum autem apprime necessarium fore videatur, aliquot pedites pixidarios, in terris poncium, ut puta Bodenhel, Papocz?

Next

/
Oldalképek
Tartalom