Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

II. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1547-ben.

15 17-BE 75 et Kezzew servari debere. constituimus igitur in eisdem locis octo pedites Pixidarios pro custodia per Spectabilem et Mag­nificum Dominum Comitem Thomam de Nádasd etc., ex pre­senti contributione per nos instituta, tenendos. Cum vero conservacio prescriptorum quadringentorum Equitum non sine gravibus sumtibus interteneri, etfieri queat, conclusimus de singulis portis colonorum res et bona in valore sex florenorum habencium, unum florenum in duobus termi­nis dicari et persolvi debere, tali modo, ut mox, ac quampri­mum in singulis Comitatibus Vice-Comites eorumdem Coirii­tatuum per Judices Nobilium ipsorum, additis scribis. huius­modi dicam unius tloreni connumerari faciant ; post quo­rum definitam connumeracionem unusquisque Dominorum et Nobilium intra spácium quindecim dierum totalem predictam dicam medii floreni ad manus Ticecomitum illius Comita­tus dare et administrare debeant, atque teneantur. Cöntra­rium vero facientes, more alias solito per birsagiorum onera puniantur; et ad id compellantur Domini aeque ac Nobiles. Item quoniam predictarum gencium, equitumque solucio more solito fieri debeat, ob hoc institutum est, ad singulum equitem pro menstruali solucione singulos tres florenos, Capi­taneis autem singulis, pro conservacione mense, ad quemlibet mensem qninquaginta florenos ad eorum personas, ac pro tenendis exploratoribus eisdem Andree Choron et Achacio Chaany in locis necessariis et ipsis cognitis, singulo Capita­neo ad unum mensem similiter quinquaginta florenos dare conclusimus. Quoniam autem huiusmodi solucio et gentium conser­vatio moram pati nequeat, conclusum est, quod singuli Domini et Nobiles possessionati intra quin tum decimum diem diei presentis Congregacionis nostre, juxta proximam connumera­cionem dice Regie Majestatis preterite, quartam partem pecu­nie de bonis eorum provenientis, mox manibus Vicecomitum talium Dominorum et Nobilium dare debeant, Que quidem huiusmodi pecunia data illis videlicet singulis, qui eandem persolverint, ex presenti subsidio, post reditum dicatorura facto computu rectificare et computari tenebitur, et tandem

Next

/
Oldalképek
Tartalom