Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.

1553. APRIL- ÉS MÁJUSBAN. 439 et nomina dare recusarint, vel iam conscripti a militia inme­dio aliquando rerum cursu discedere non dubitarint, sti­pendii tenuitatem causantes, alia quoque inconuenientia mul­tis in locis eadem de causa sepe contigerunt in detrimentum Regni, propterea quod non eadem apud omnes ratio nume­randi stipendii haberi potuit, etsi superiori quidem anno certa limitatio in proximo conventu super ea re fuerat facta, quod tarnen quorundam culpa ordo limitatioque huiusmodi inmutata et transgressa fűit; hortatur propterea Maiestas sua, et clementer admonet fideles ordines et Status Regni, ineant modum, atque ordinem statuant, quomodo iuxta veterem con­suetudinem tempore priorum Regum observatam, fiat equalis per totum Regnum omnibus solutio, tam his qui salario ali, quam his, tam equitibus quam peditibus, quibus pecunie tan­tum menstrue solvi debebunt; similiter etiam super pretio victualium certam limitationem, qua milites ubique vivere de­beant; ut sic constituto in bis rebus ordine, confusiones va­rié, multiplicesque querele, et defectus in militia quamplures vitentur in posterum, et facilius ac rectius ad stipendium hu­iusmodi persolvendum, tum sua Maiestas, tum alii quorum intererit, possint secum decernere; quod eo libentius facere debent, quod hi qui ad stipendium conducuntur, non tani Deo omnipotenti ac deinde Regie eius Maiestati, et dominis qui eos conducunt, quam sibi ipsis et liberis, coniugibusque suis et communi demum dulci patrie sue inseruiant, viteque et bonorum ipsorum defensioni et tutele incumbant. Cum preterea hactenus complures fideles subditi Re­gie Maiestatis in diversis Regni partibus, vel recusarint peni­tus, vel tandem difficile adniiserint exactores tricesimarum Regie Maiestatis in eorum bona, ad que licet ab antiquo ib. exactio huiusmodi facta 11011 fiierit. nunc tarnen propter rerum ac temporum mutationes Maiestatem suam exactores ipsos ex locis illis prioribus revocatos constituere oportuit; hortatur Maiestas sua, et clementer admonet fideles Ordines et Status Regni, in posttrum sine difficultate vel contradictione ulla, in quevis eorum bona oppida ac villás, prout a Maiestate su­per ea re fuerint requisiti, admittere, admittique, et pro neces­sitatibus occurrentibus in exactione, perceptioneque proventu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom