Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.

440 A F07S0XYI ORSZÁGGYŰLÉS ura sue Maiestatis, omni eis auxilio et fauore presto esse ve­lint ac dcbeant; quandoquidem officiales huiusmodi Regii si­ne damno vel iniuria cuiusquam in omnibus locis pretio vic­turi sunt, et eorum officium exercere sunt iussi. Quod si divi­na benignitate Regnum in pristinum redigatur statum, ad vetera loca tricesiniarum exactores huiusmodi Maiestas sua transferre non om mittet. Prostremo hortatur Maiestas sua, ut posthac iudicia, iuxta constitutiones publicas, continuentur, tam temporalia quam spiritualia, iuxta canonica iura, prout antiquitus usi­tatum et observatum fuit , maxime in causis bis, qui inter spi­rituales oriri quandoque poterunt, ne iuris administratio, que Dei in omnes pietatem et clementiam couciliat, ullo tempore intermittatur. (Eredeti fogalmazata a bécsi titkos levéltárban,) III. 1553. April 26. A felvidéki királyi városok követeinek a sopronyi országgyűléshez intézett folyamodásuk. Reuerendissimi, Reuerendi, Spectabiles et Magnifici, Egregii et Circumspecti Domini, Domini graciosi. Grauamina liberas Ciuitates parcium superiorum Regni Hungarie premencia, simulque omnibus Statibus et toto Regno damnosa, sunt liec, que petimus una Maiestati Regie signifi­care; licet de iis et prius conclusum fuerit, sed tamen nihil quod effectum, utinam nunc id magis proficue attentetur, ope et auxilio Statuum et Ordinum Regni emendari. Primum quod stannum non ornnis generis permittatur inuehi in Regnum; inde fit ut vasa omnia stannea tani magno veneant, bombardeque et tormentt bellica que funduntur, et ad que quoque stanno opus est, maiori constent. Maiestas sua dignetui liberam facultatem permittere stannum cuiuslibet inuehendi in Regnum. Secundo monetae difficultas in eo, quod vetus moneta Cremniciensis non summitur ubique, secundum superioris

Next

/
Oldalképek
Tartalom