Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.
436 A F07S0XYI ORSZÁGGYŰLÉS fanari ac dirui, redditus etiam et decimas ecclesiarum a nounullis occupari, ad Maiestatatem suam hoc toto tempore est perlatum; quibus quidem rebus divinam indignationem in dies augerí non est dubium. Hortatur propterea id quoque Maiestas sua fideles ordines et Status Regni, ut reiectis nouis opinionibus et erroribus prauis, per seductores quospiam inuectis, ad veterem, parentumque suoruin veram religionem, et ab Apostolorum usque tempore in Catholica ecclesia hucusque observatam, revertantur, suorumque Antistitum, et eorum qui ab his delecti fuerint, precepta ac institutiones recipiant, ac desinant vel ecclesiasticos, vel eorum redditus ulla ratione oprimere, ut sic divinam erga se benignitatem aliquando reconcilient. Sacra etenim Maiestas sua, tum ob religionem ipsam instaurandam propagandamque in Regno, tum vero pro authoritate et dignitate sua, Regnique commodis augendis, episcopatus, beneficiaque ecch siastica, que hactenus pluribus de causis vacua pastoribus certo tempore remauserunt. suis pastoribus, viris scilicet, quos suä Maiestas ad ea munera iudicauit in Regno digniores et magis idoneos, contulit, ut illi quoque officio suo tum in spiritualibus, quod ad animarum curam, tum vero in temporalibus, quod ad obeunda Regni munia, veteri de more ipsis incumbentia, pertinet, possint pro redituum suorum facultate facere satis ; nec ob id causari quisquam possit defectum in Iiis, que spectant ad religionem cultumque divinum, et Regni defensionem, sicuti hactenus moris inter ipsos fűit. Ac proinde hortatur Maiestas sua eosdem Ordines ac Status, ut si qui Seculares etiam ex ipsis beneficia aliqua ecclesiastica possident, ea pastoribus ad iá iam delectis libere remittere debeant, vel si quid ipsi iuris patronatus in illis pretendunt, producant coram eius Maiestate eorum iura, secundum que iam tandem, si valida esse fuerint comperta, debebunt nihilominus beneficia ipsa personis ecclesiasticis conferre, nam alioqui Maiestas sua, ex officio suo Regio, tan quam Supremus patrónus omnium ecclesiarum Regni sui Hungarie, beneficia ipsa dignis viris conferre, et collationem suam defendere non negliget. Pretera cum plerique decimas et alios redditus ecclesiasticos percipere, et sibi violenter usurpare consueuerint, re-