Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.

1553. APRIL- ÉS MÁJUSBAN. 437 quisitique a Prelatis, vel liiis aliis ecclesiasticis, quorum ille sunt decime vel proventus, ad iudiciorum celebrationem se re­ferant, atque ita interim he ecclesie proventibus carere cogan­tur, unde per hos annos plerique ecelesiastici ingentes iacturas passi sint, atque ita satisfacere et ipsi eorum officio spiritua­li et temporali nequiuerint; Sacra Regia Maiestas, que tene­tur ecclesias Dei, eorumque presides, uti etiam ceterorum fide­lium ordinum et Statuum Regni libertates, iuraque defendere, hortatur eosdem ordines et Status Regni, modum et rationem studeant inire, qua violenti tales proventuum ecclesiasticorum ablatores non ad iuris processum reserventur, qui processus aliquando longo tempore fieri non potest, et plerumque varié etiam alie excusationes atque difficultates liinc oriri consueue­ré, sed aliter puniri, et ad restituenda ablata cogi possint, ut sic omni excusatione summota, ipsi quoque ecelesiastici eo­rum munia obire, et pastorali ac seculari eorum officio pos­sint facere satis. Et quoniam íideles Prelati et alie persone ecclesiastice, et antea et per hec tempóra multoties super libertate ecclesie antiqua ad arendandas eorum decimas, precio quo possent, sibi concedenda Maiestati Regie humiliter suplicaverunt, su­per qua locatione et arendatione decimarum per districtus sive cultellos, vel aliter, cum longe dispar ratio sit temporum et preteritorum et presentium; hortatur itidem Maiestas sua eosdem ordines et Status, modum et rationem studeant adlii­bere, ut Prelati et alie persone ecclesiastice, decimas, que ad­liuc ecclesiis supersunt, pretio eo quo voluerint, et de quo cum conductoribus poterint convenire, si ipsi pro se coliigere et ad usum proprium reservare nollent, pro eorum arbitrio libe­re locare valeant atque possint, ut ipsi quoque commode óné­ra ipsorum et spiritualia et secularia ferre possint; siquidem constat licere unicuique rem propriam, quantocúnque velit pretio, locare aut vendere, si conductorem aut emptorem inue­niat; quod et ipsi íideles Ordines et Status in rebus eorum pro­priis locandis et vendendis, quisque pro arbitrio suo, facere, nemine contradicente, consueuerunt. Porro cum iam satis superque edocti sint Ordines et Status, reeonciliande divine clementie illud quoque apprime es-

Next

/
Oldalképek
Tartalom