Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.

1553. ÁPRIL- ÉS MÁJUSBAN. 435 omnes etiam redditus Regni sui Hungarie. nequaquam suffici­ant ad sumptus, quos sua Maiestas alendis gentibus intra et extra munitiones, alenda nauali classe, aliisque innumerabili­bus necessitatibus fidelium suorum procurandis et promoven­dis, consideratis denique periculis imminentibus, idem quod superiori anno subsidium decernere, et simul reliquias illius superioris, quas iam multos menses ex constitutione eorundem Regnicolarum admiuistratas esse oportuisset, quarumque re­tentione non mediocres etiam defectus in regno, publicisque negociis acciderunt, conferre, modo et ordine eo adliibito, ne in administratione huiusmodi longius tempus et difficulta­tes subinde, prout hactenus, cum detrimento totius Regni, inter­cidant; offert enim Maiestas sua penes subsidium ipsum, pe­nesque alios redditus Regni sui Hungarie, prout hactenus fe­cit, ex aliis quoque Regnis et prouinciis, Imperiique subsidio coactam pecuniam, in usum defensionis et conservationis Regni Hungarie, Statuumque et Ordinum eiusdem sese ex­posituram, omnique loco et tempore, etiam cum periculo vi te proprie, illorum saluti presto esse affuturam. Ceterum cum rerum omnium rite ac feliciter gerenda­rum caput sit pietas in deum optimum maximum, et cultus illius ex vera Apostolice et Gatholice ecclesie unanimi ac concordi doctrina depromptus, facileque credendum esse vi­deatur, tot clades, tot calamitates, nunc glaclii, nunc pestilen­cie, nunc etiam fames, inde maximé per hos annos evenisse, quod sublato veteri dei optimi maximi cultu, pristinaque vera reli­gione extincta, que quamdiu olim viguit, tamdiu etiam floruit summa cum tranquillitate universum Regnum, in eius locum nova dogmata inuecta sunt, magnaque ex illis ad omnia sce­lera licentia sensim in animos fere hungarorum omnium passim irrepsit, atque ita etiam res omnes in peius semper ru­ere ceperunt; etsi antea quoque Sacra eius Maiestas in proxi­mis Conventibus fideles Ordines et Status Regni hac de re dili­genter commonefecit, quod tamen parum se profecisse intel­ligit, potiusque augeri licentiam, et Catholicos etiam antistites, concionatoresque ad predicandum dimissos, in plerisque locis turpiter reiici, et in eorum locum laicos contra ordinationem et institutionem dei, ecclesieque substitutos recipi, templapro­28*

Next

/
Oldalképek
Tartalom