Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.

434 A SOPRONYI ORSZÁGORÜLFCS quod quidem etiam tacentibus cunctis, pro re ipsa, saluteque ipsorum prestare debuissent, proximi anni clades magna ex parte minimé fuissent conseeute. Deinde cum satis et illud constet, pleraque loca iam finitima esse effecta, et hostium primis insultibus obnoxia, que pro totius Regni commodo instauratione et munitione indi­gent, neque Maiestas sua, tot iugiter impensis obruta,tammultis negociis par esse potest, presertim vero quod ne precio qui­dem sepenumero operarii huiusmodi conduci queant; hortatur Maiestas sua fideles Ordines et Status Regni, ut in communi hac quoque causa non tam Regie Maiestati et Regno, quam sibi ipsis,liberis, coniugibus acfortunis consultum velint,et quod in proximo conventu prohibitum esse voluerunt, decernant nunc rursum et statuant: colonos eorum per vices, et modo ad id competenti, et colo nis minimé pernitioso adhibito, ad mu­nitiones Arcium finitimarum, queque magis necessarie fore vise fuerint, secundum benignam admonitionem sue Maiesta­tis, ad opera dimitti; que res neque Statibus Regni, neque ipsis etiam colonis gravis videri debet, cum id ad publicum, ipsorumque commodum, et Regni, totiusque Christianitatis conservationem spectet. Et quia non ignorant fideles Ordines et Status Regni superiori anno decretos fuisse tres florenos pro subsidio eius anni, in hos vero duos singulos sequentes annos, dimidium tan­tum eius subsidii partém,nisi videlicet aliquid interiin existeret, cur subsidium hoc annorum duorum augeri vel minui necessario oporteret; constet autem ex premissis eas esse Regni et Regie Maiestatis necessitates, ut subsidium unius fioreni cum dimi­dio exiguum admodum hoc anno futurum sit,nec grave cuiquam videri debeat ad publicam privatamque utilitatem extremis prope rebus supra vires etiam aliquid conferre, quando neque anni superioris trium florenorum subsidium secundi termini adhuc integre esse multis in locis administratum constet, et si administratum fuisset, sumptibus iam per suam Maiestatem pro Regni salute defensioneque factis, haud quaquam par sit futurum; hortatur propterea et clementer admonet Maiestas sua eosdemOrdines ac Status Regni, ut consideratis gravissimis sumptibus sue Maiestatis, quodque non solum subsidium. sed

Next

/
Oldalképek
Tartalom