Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1551-1553.

406 MAGYARORSZÁGI RÉSZI.EGES GYŰLÉSEK per eos informata Majestas Sua, communitionibus huiusmodi faciendis manum admoveri euraret. Cum Sacra Majestas Sua eodem animi sui studio, ardo­reque prope immenso ad procurandam salutem, omniaque suorum fidelium commoda, longeque arcendi hostes, et, divina benignitate, amissa etiam Regni loca reoccupandi, intensa, nihil dies ac noctes animo suo volvat, nihil moliatur, quam ut hoc institutum suum aggrediendum, expeditionem ea ratione, viribus, facultate, qua rerum tantarum moles gerenda admi­nistrandaque esse videretur, primo quoque tempore perficiat, neque in ea re ullis monitis aut precibus cujusque indigeat, nunc omnes curas et cogitationes suas huc conjecit, seque ita comparare studet, ut valido numerosoque exercitu primo quo­que tempore contracto, divina ope, hostibus resistere, et suos fideles tam in superioribus, quam reliquis Regni sui partibus tueri possit ac defendere. Qua de re Sacra Majestas Sua propediem et ipsos novem Comitatus et caeteros fideles suos in omnibus partibus, celerius factura est certiores, quot i epsi tempestive se instruere, et penes Suam Majestatem. secundum publicam superiorum annorum conclusionem, viritim possint in communi causa ad expeditionem praesto esse. Probatur autem magnopere Sacrae Suae Majestati, quod fideles sui ex novem Comitatibus, tum pro fidelitate Suae Majestatis, tum pro Christianae fidei confessione, pro aris ac focis, paratos se esse affirment penes Suam Majestatem aut vincere aut mori; quodque praeter censum, quem ad festum Beati Lucae collectum persolutumque esse oportebat, trecen­tos quoque Equites, in tres menses proximos, ducentos item Agriae, centum vero in Fülek, propriis sumptibus alere con­stituerint; agnoscitque Sacra Sua Majestas tum fidem ac constantiam, magnitudinemque animorum, rebus etiam pene extremis, et pietatem erga Pátriám singularem, ad propriam eorum defensionem; proque hujusmodi eorum meritis, muni­íicentiam vícissim et benignitatem suam in posterum temporis eisdem fidelibus suis offert. Quod ad Dominos et Barones, in iisdem Comitatibus bona habentes, pari cum ipsis ratione, ad alendum certum gentium numerum, hortandos duxerint, ac, pro cujusque loco

Next

/
Oldalképek
Tartalom