Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1551-1553.

1551 — 1553. 407 ac gradu, quantum quisque alere debeat, decreverunt; id quo­que Sacrae Majestati Suae non potest non vehementer pro­bari, ac proinde Majestas Sua fideles suos Barones hujusmodi, in istis novem Comitatibus degentes, litteris suis clementer hortata est . quam primum eisque commisit , ut secundum decretum limitationemque ipsorum Nobilium, exemplo impri­mis eorundem adducti, gentes et ipsi alant, hoc temporis spa­tio in locis sibi designatis, dicamque secundi termini, secun­dum eandem Conventus constitutionem, sine alia nova connu­meratione, quae in longum magno cum to'.ius Regni detri­mento processura esset, ipsi pariter cum Nobilibus reddant de eorum bonis ; quod ipsos, ex iisdem causis, quae superius sunt commemoratae, facturos Majestas Sua confidit. Hortatur autem clementer Majestas Sua ipsos et Nobi­les, et eisdem committit, quemadmodum privatis etiam litte­ris fecit, ut quod inter sc de Dicae secundi termini subita administratione, deque gentibus alendis constítuerunt, re per­ficiant, uti Sua Majestas facturos non dubitat; restantias quoque prioris Dicae, quae inter eos sunt, iticlem sine mora administrari curent. Nam cum multo etiam ante Dicam ejus­modi administratam fuisse plurimum interfuisset, et eam negligere non parum detrimenti pluribus in rebus, ad rem­publicam, locaque finitima communienda ac conservanda hac­tenus attulerit; tanto majora incommoda jacturasque expec­tare debent, quanto diutius ejus pecuniae administrationem distulerint ; nam eo facto caeteris quoque Regni Comitatibus exemplum praebebunt, itidem sine mora ipsius Dicae admi­nistrandae, que res in his periculis, gravibusque et urgentibus necessitatibus apprime utilis futura est. Caeterum quod ad petendum a Polonica Nobilitate auxilium attinet, probatur Sacrae Regiae Majestati, quod se inconsulta, neque litteris, neque nunciis quidquam in ea re sibi agendum duxerint; nam cum negotium hujusmodi, agendi pro auxilio apud exteros , ad Majestatem Suam pertineat, nihil in ea re Majestas Sua est praetermissura, quod e re et dignitate sua fore intellexerit, quemadmodum hactenus quo­que minime praetermisit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom