Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1551-1553.

1551 — 1553. 405 gravissimas atque urgentes totius Christianae Reipublicae cu­ras, quae ipsam vel invitam in alia loca neccessario subinde avocarunt, ac cum quibus salus pariter ac defensio Regni Hungáriáé fűit semper conjuncta; nihil tamen vel misso­rum exercituum expeditione, aliunde ad id sumptibus ingenti laboré aquisitis, vel alia ratione, quecunque ad id opportuna videbantur, pro salute, defensione, omnibusque fidelium suorum commodis a se ullo tempore fuisse praetermissum. Hoc quo­que proximo anno, cum Sacra Majestas sua omnino constitu­tum habuisset in Hungáriám quocunque posset majori exer­citu se conferre, ac cum fidelibus suis ejusdem Regni, qui se­se ad id paratos obtulerint, conjungere, satis omnibus hoini­nibus constare potest, ab bujusmodi ejus sanctissimo instituto desistere, et alio se mature inopinateque recipere fuisse coac­tam, gravissimis bellorum turbinibus, qui in Germania con­tra ejus Sacram Caesaream et Catholicam Majestatem, Fra­trem suum derepente exstiterant '), et nisi authoritate, laboré, studio suo. Regni incendium bujusmodi mature fuisset e re­stinctum, in pernicium, extremumque excidium Hungáriáé de­mum devolutum esset, quia videlicet subsidia illa imperii, quae ad Hungáriám decreta erant, fuissent impedita, neque quidquam spei in posterum relictum esset, in dies illis tumul­tibus lacrimantium. Et nibilominus postquam divina benigni­tate pacari res illae Germaniae a Sua Majestate potuerant, nulla mora interposita, exercitum in Regnum, cum Illustrissi­mo Duce Mauritio Electore non vulgarem a se continuo fuis­se dimissum, ut hostis conatus retardarentur; neque praeter­missura fuisset ipsa quoque personaliter subsequi, nisi et hősies, frustra Agria oppugnata, abiissent, et instans jam liyems diu­turniorem jam expeditionem hoc anno pati posse visa esset; linitima vero loca, quantum pro temporis conditione licuit, Majestas Sua providere non neglexit, et nunc quotidie ad id majori sollieitudine ipsorum, caeterorumque fidelium auxilio est prospectura, sicuti bis etiam diebus, ob hanc causam, Com­missarios tum Agriam, tum ad alia finitima loca delegit, ut ') Kétségkívül tollhiba e helyett »exorti erant.«

Next

/
Oldalképek
Tartalom