Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
VII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1551-1553.
4 MAGYARORSZÁGI RÉSZI.EGES GYŰLÉSEK Güntz nuper celebráló, eidem Yernero ad Majestatem Suam dederunt; tametsi nonnihil merito Majestas Sua mirari et graviter ferre posse videbatur, quod praeter publicas constitutiones ac veterem consuetudinem, praeterque autoritatem suae Majestatis, se inconsulto, particulares Conventus hujusmodi fuerint celebrati; quia tamen ea, quae in eodem Conventu proposita, tractata ac dem um conclusa extiterunt, nonnisi ex autoritate, dignitateque Suae Majestatis, uti íideles subditos sane decebat, eque Regni commodo peracta esse, Majestas sua ex scriptis ad se missis comperit: benigne ac clementer factum lioc ipsis suis fidelibus pro lioc tempore condonandum duxit; ita tamen, ut posthac neque ipsi, neque alii usquam fideles suae Maiestatis, ex quibuscunque locis, praeter scitum et consensum Majestatis suae, vel Locumtenentis aut Supremorum Capitaneorum, particularem Conventum sibi ipsis indicere, vel unquam audeant celebrare. Adea autem ipsorum Comitatuum scripta, conclusionesque in ipsorum Conventu factas, Sacra Maiestas sua sic benigne respondet. Primum, ubi longa serie verborum litteris ipsorum exponunt vicinorum hostium conatus, adducuntque et copias magno jam numero ad Zolnok convenisse, et Zechen operibus acpraesidiis in dies mngis firmari, ac proinde undique partibus illis superioribus gravissima inpendere pericula, et hinc sese adductos dicunt, ut sibi ipsis suaeque incolumitati Conventu ipso consulendum putarint; tandem suppliciter orant Sacr am Regiam Majestatem, prospiciat, atque in tempore praesto adsit ad eorum defensionem ac propugnationem: Sacra Regia Majestas respondet, satis etiam ipsis et caeteris fidelibus suis Regni Hungáriáé adeoque etiam cunctis populis ac gentibus palam constare, Sacrae Majestatis suae conatus, curas, cogitationes jam inde ab initio imperii sui huc solummodo fuisse directas, ut Regnum Hungáriáé ab hostibus vicinis tueretur, et in pristinum statum divina ope restitueret, et ob hanc causam incredibiles et sumptus et labores a Sua Majestate, sine ulla intermissione, hoc toto tempore fuisse susceptos; et cum ipsa per se, uti semper in animo habuit, personaliter expeditionibus in Hungaria susceptis praesens esse non potuerit, propter alias