Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

154(5. KEHHirÁlíBAX. De poena eorum qui fal sas monetas oudunt, nec non de vadis insuetis et theloniis siccis tollendis, et ne quis in Polo­niam ex Hungaria merces aliquas, veluti equos. boues et alias res inueliere praesumat, positi articuli Regiae Maiestati placent. Quod autem de Montanarum defectu et ruina, quae ob victualium penuriam, nimiamque profunditatem fodina­rum aperte impendere uideantur, a fidelibus Maiestatis suae supplicatum est. id Maiestas sua Regia clementer intellexit. decreuitque breui eo commisearios suos ablegare, qui fodinas inspiciant, aliaque necessaria ibi faciant et exequantur; quod si sua Maiestas viderit valorem argenti iuxta statuum peti­tionéin aügendum fore, 11011 intermittet cum serenissima Regina Maria sorore sua cliarissima super eo fraterne et rli­ligenter agere. Libertates ciuitatum tani montanarum quam liberarum, prout aequum et justum est, Maiestas sua conseruabit. Piacet etiam suae Maiestati, ut negociatores tam interni quam externi, tam intrantes Regnum, quam ex eo exeuntes, solutis soluendis, ubique liberum transitum habeant, ima cum mercibus suis, dunimodo vetitas merces contra genera­lium suae Maiestatis mandatoruin prohibitionem ad hostes non exportent. Itinera versus Wratislauiam aliaque quaecunque loca hactenus occlusa a perire, et, quoad eius íieri poterit, ab infestatione latroiium secura reddere, Maiestas sua curabit. Fideles suos ex Comitatibus Sáros et aliis in articulo nominatis contra Cassouiensium niolestationem et insolentiam defendendos, et ab eorum oppressionibus liberandos, Regia Maiestas omnino existimat, iamque repentinam aliquam jirouisiouem pro parte feeit, et de reliquo etiam. maturo desu­per habito consilio, prouidere curabit. Porro Articulus de possessionibus per liaec temporum disturbia ab uno vei altero eomitatu auulsis, eidem rursus incorporandis, suae Maiestati piacet. Tricesimás Regiae Maiestatis similiter et alios redditus suos ordinarios, de manibus eorum. qui eos tenent, eliberari sua Regia Maiestas sibi et Regno utile fore perspicit, iamque Magyar Országgyűlési Emlékek. III. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom