Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

34 A POZSONYI ORSZÁGGYÍÍL,ÉS. tricesimas Trincliinienses redimere intendit, et successu tempo­ris de aliarum tricesimarum prouentuumque redemptione seu reluitione idem quoque faciet, quantum per Maiestatis suae inscriptiones licebit; cum enim pecuniae earundem vigore perceptae ad Regni necessitates et utilitates conuersae et ex­positae sint, Maiestas sua Regia minimé committendum cen­setj ut huiusmodi inscriptionibus ullo modo contraueniatur. Articulum de arendatione et exactione decimarum Maie­stas sua, ut aequitati et rationi consonum, approbandum censuit. Cum Podmanizky ea aget et tractabit, quae íideles sta­tus suae Maiestati in articulo consuluerunt. Quantum attinet ad metas Regni sui Hungáriáé, tain versus Stiriam aliasque prouincias haereditarias suae Maie­statis, quam etiam versus Morauiam et Poloniam rectifican­das, praesertim de reuisione facienda in ea differentia, quae inter Stirienses ac Dominum Franciscum Bathyani, Stepha­num et Ladislaum Bampffy, aliosque dominos et nobiles illa­rum partium super metis Hungaricis vertitur, cum nec domi­nus Bathyani, nec alius quisquam sine scitu Regnieolarum in eam reuisionem, quae nuper per Maiestatem suam facta sit, consentire potuerit, Maiestas sua Regia ad eorundem rectifi­cationem faciendam benigne est incliaata, deque ea cumipso­rum statuum consilio, cum primum licuerit, tractabit, et quan­tum fieri potest, dictarum metarum negotium ad debitum effectum perducere curabit. De reuisione vero, quam nuper sua Maiestas inter pre­dictos dominos et nobiles Regni sui Hungáriáé et Stiriensis fecit, íideles suos status ignorare non vult, quod cum illa controuersia, iuxta tenorem transactionis Principum tam Regni quam domus Austriae, saepius tentata, nunquam tarnen determinari potuisset, Maiestas sua ad instantiam dicti do­mini Bathyani et aliorum, nec non de scitu et consilio omnium suae Maiestatis consiliariorum Hungarurum, huiusmodi reui­sionem et determinationem suscepit, saluo tamen tractatu Principum tam Regni quam patriarum Austriacarum, et in praefata quidem reuisione eiusdemque definitione de metis Regni sui Hungáriáé nihil ademptum nihilque praeiudicatum

Next

/
Oldalképek
Tartalom