Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

32 A POZSONYI ORSZÁGGYÍÍL,ÉS. que, qui a sedibus propriis pulsi sunt, solutione taxarum ot decimarum sint exempti. Caeterum ut castra castella et fortalitia in suae Maies­tatis Regnis Croatiaeet Sclauoniae cumTurcis finitima inspi­ciantur, illique, quae pro defensione Regnorum necessaria fuerint visa, retineantur, caetera vero diruantur et comburan­tur, ne in manus liostium deueniant, Regia Maiestas id sane utile et necessarium existimat; illám tamen superaddendam prouisionem onmino putat, quod domini et nobiles in illis partibus arces liabentes, si ex eorum bonis, etiam alibi quam circa ipsas arces existentibus, huiusmodi arces finitimas et Regnorum defensioni oportunas intertenere possunt, quod easdem suis sumptibus prouiclere et conseruare teneantur; alias vero, et quae ab eorundem dominis et possessoribus nullo modo interteneri possunt, et tamen defensioni illorum Regnorum necessariae esse videbuntur, Maiestas sua Regia cum dictis dominis et possessoribus earundem clementer aget et tractabit, viasque et media quaerere adiuuabit, per quae interteneri, quoad eius tieri potest, valeant, nec non ut domi­110 Bano eorundem Regnorum solutio fiat. Quantum ad conseruationem castrorum Doinbo, alio­rumque ultra et citra Danubium existentium, in Articulo specificatorum, Maiestas sua curam, quantum possibile est, habebit. Quantum ad Episcopatuni Agriensem attinet, Maiestas sua Regia clementer tani de Episcopo eo constituendo, quam aliis necessariis ibidem proüidendis clementer recordabitur. Quantum attinet ad nobiles colonos et alios incolas in­sulae Challokewz, Maiestas sua eos, iuxta veteres eorum con­síu tudines et libertates, in educendis et inducendis frumentis ac vinis clementer manutenebit, mandabitque capitaneo suo generali et aliis suis capitaneis, ut eisdem auxilio sint et contra eorum libertates grauari eos non permittant. Quod ad militum Hispanorum debita etdamna in diuer­sis Regni comitatibus ab eisdem illata, attinet, Regia sua Maiestas pro honestate prouidebit; poterunt autem eorum creditores tempestiue indicare, qui sint eorum debitores et quid quantumque dicti Hispani cuique debeant.

Next

/
Oldalképek
Tartalom