Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

154(5. FEBRUÁRBAN. 29 de ere uit, antequam ea, quae ad necessariam confinium proui­sionem pertinebunt, quo ad eins fieri queat, ordinauerit, de eisdemque cum aliis suis Regnis et prouineiis, cum quibus nondum est tractatum, affatim egerit, et subsidia eorum pro confinium conseruatione obtinuerit et expediuerit, quae ut obtineantur non minus suam personalem praesentiam quam ipsa Comitia Imperialia requirunt; pro sua autem dementia et paterna solicitudine. tum apud status dictorum Regnorum et prouintiarum, ante suam scilicet versus Ratisponam abitio­nem, tum etiam postea in Comitiis Imperialibus negocia omnia ita promouebit, sollieitabit et urgebit, ut primo quoque tempore, eisdem expeditis, personaliter redire valeat; et nisi fidelium suorum summám necessitatem id exposcere videret, mailet sane apud eos manere, et maximis istis laboribus et itineribus conficiendis, quos Maiestas sua hactenus non qui­dem animi causa, sed potius pro eommuni bono. necnon fide­lium suorum ac Regni conseruatione suscepit et adhuc susci­pit, carere et liberari. Ad articulum, ubi dominis et Regnicolis videtur neces­sarium esse, ut Maiestas sua seu praesens seu absens sít, Solu­tion semper exercitum habeat, non solum ex Hungaris sed etiam externae nationis bominibus etc., Maiestas sua Regia benigne respondet: se operám daturam, ut in eo optatisDomi­norum et Regnicolarum satisíiat, exercituque tani externo­rum quam Hungarorum maiori quam potest comparato, in cum usum et effectum utatur, quem ipsimet status in sua responsione posuerunt. In articulis sequentibus quatuor, primo quod Maiestas sua in singulis Comitatibus nobiles et personas militares ad seruitia sua Regia, competenti equitum numero, qui tarnen singuli non excedant numerum duodecim vei sedecim equitum, conducat, militentque in locis necessariis sub illo capitaneo quem Maiestas sua illis prefeeerit; secundo quod nobiles pos­sint seruire etiam dominis Praelatis et Baronibus, adiecto etiam modo, qualiter et quatenus eis seruire debeant; tertio quod Maiestas Regia Dominos, quos dignos viderit, ad serui­tia sua recipiat cum conditionibus in illo articulo expressis ; quarto quod Maiestas sua ad seruitia sua tales conducat qui

Next

/
Oldalképek
Tartalom