Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

30 A POZSONYI ORSZÁGGYÍÍL,ÉS. non domi, sed in confmiis et in locis magis necessariis perso­naliter seruiant etc.; Maiestas sua Regia nihil plane immutat, imo tanquam bene deliberatos et necessarios per omnia de­menter approbat. Articulum de restitutione bonorum, ab obitu quondam serenissimi Ludouici Reg is violenter occupatorum, illum sane Maiestas Regia omni justiciae et aequitäti conformem esse censet; quando autem et quomodo contenta in eo articulo debitae exequutioni demandari possint et debeant, sua Maies­tas Regia, ut quae nihil magis quam subditorum fidelium suorum utilitatem et omne prosperitatis continuum incremen­tum clementer exoptat, uberius cum Consiliariis et delectis ex communitate nobilium colloqui et conferre, eaque superinde facere intendit, quae justiciae et subditorum commodis maxime oportuna, idonea et necessaria esse videbuntur. Quantum autem attinet ad articulos de manifestis viola­toribus publicarum constitutionum, nee non de violentiis pri­uatis, raptoribus et latronibus ex propriis vel alienis fortali­tiis praedas et latrocinia exercentibus puniendis, castellisque et fortaliciis in comitatibus liinc inde nouiter aedificatis, ex quibus spolia et depredationes patrantur, demoliendis ; Regia Maiestas eos lionestati, juri et racioni consonos approbat et exequutioni demandandos decernit. Ad supplicationem fidelium statuum, ut Maiestas Regia Arces et bona aliena quae habet, iis, ad quos pertinent, integre restituat, Maiestas sua Regia dementer respondet: se nullius arcis aut rei alienae conscientiam habere, cuius ratione iam dudum cum partibus, quarum interest, non benigne transege­rit et concordauerit ; si quas tarnen alienas arces aut bona in manibus Maiestatis suae Regiae existentes et existentia sta­tus indicare sciant, Maiestatem suam de eo edocere poterunt. Cum serenissima vero Regina Maria, sorore Maiestatis suae dilectissima, adhuc fraterne et cum omni diligentia aget et tractabit, quemadmodum se antea obtulit et fecit, ipsamque cum quibusdam partibus iam nunc concordasse existimat. Quod si Maiestas sua Reginalis cum iis, cum quibus non dum est concordatum, imposterum etiam concordare omitteret,

Next

/
Oldalképek
Tartalom