Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

28 A POZSONYI ORSZÁGGYÍÍL,ÉS. attento etiam quod de-huiusmodi arcium bonis contributionés et subsidia hacteims exacta et ad haec longe maiora 11011 in alium usum quam ad liuius Regni conseruationem conuersa sunt, et ideo Regia sua Maiestas nunc istam quaestionem merito intermittendam esse censet. Promptitudinem et oblationem Jidelium suorum tum in su­perioribus conuentibus, praecipuo autem in proximo Thyrnaui­ensi factam, videlicet quod in expeditione contra bostem facien­da meliori quo possunt apparatu instrueti armatique penes Ma­iestatem suam personaliter adesse, vitamque et sanguinem suum usque ad interitum profundere veliut, Maiestas sua clementer aeeeptat, eorumque fidem et erga Maiestatem suam et patriam obseruationem et amorem vere cliristianum plu­rimum commendat. Ad articulum, in quo Domini etRegnicolae multis ver­bis os teil dun t ad conciliandam pacem mutuam et unionem in Regno, adque continuam eiusdem defensionem, inobedientes­que et rebelles reprimendos, atque omnes ordines continendos in officio etc., nihil niagis necessarium esse praesentia ipsius Regiae Maiestatis continna, Maiestas Regia respondet, se quidem nihil libentius facere velle, quam in Regno personali­ter cum eisdem saepissime diutissimeque commorari, illudque prout etiam ipsi existimant ex re suae Maiestatis et fidelium suorum fore omnino putaret, si modo sua praesentia personalis iina cum fidelibus suis Regnicolis sufficeret potentissimi illius hostis impetus sustinere, et externorum aut nullo aut paruo saltem egeret subsidio ; cum autem ipsi non ignorent inimici illius potentiam, deinde etiam quanta diligentia et solicitu­dine opus sit apud Imperii status, ut validum aliquod ab eis obtmeatur subsidium, idcirco Maiestas sua aliter facere 11011 potest, quam ut ad Comitia proxima Imperialia personaliter accedat, quae quidem Ratisponam indici eam ob , causam vel maximo contendit et obtinuit, ut et commodius eo peruenire, et a Rcgnis et prouineiis suis non ita remote abesse cogere­tur, ac si comitia prope Rhenum celebrarentur ; quippe cum Maiestas sua inter octiduum ad summum ex Ratispona ad Regnum hoc suum, cum necessitas postulauerit, facile redire possit. Nihilominus tarnen Maiestas sua liaud discedere

Next

/
Oldalképek
Tartalom