Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

1546, FKBKUÁltUAN, 27 iis, qui huiusmodi suae Maiestatis inpignoratioiiis et inscriptio­nis literas habent, fructus in sortem valeant imputari, neque adeo Maiestas sua contra suae inscriptionis literas eiusmodi bona et decimas ex eorum manibus in quibus sunt eliberare hoc tempore tani difficili commode possit, quippe quae summám perceptam et insuper longe ampliorein non aliorsum quam pro Regni et fidelium suorum conseruatione contra infideles exposuerit, et subinde necesse sit, pecuniam racione inscripti­onis acceptam ante eliberationem restituere, Maiestas sua Regia clementer annuit, ut Praelati et Ecclesiastici huius­modi bona ac decimas suis pecuniis ad eorundem Ecclesias redimant, sicque suis bonis iterum utantur et fruantur, et ad hunc finem se clementer compulsuram possessores eorundem offert, ut recepta pecunia,bona et decimas restituant, insuper cum tempóra Deo dante fuerintpacatiora, Maiestas sua Regia Praelatis et Ecclesiis gratia et liberalitate sua Regia recom­pensam facere dignabitur. >) Quantum attinet ad arces in metis Hungáriáé Archidu­catui Austriae inscriptas, eorundemque contributiones et sub­sidia, non putat Maiestas Regia hoc bellorum tempore huius­modi mouendam esse controüersiam ; cum magis expediat liuic suo Regno eas rationes inire, quae ad retinendam et fouendam inter status huius Regni et haereditarias et alias suae Maiesta­tis prouintias bonam vicinitatem aroicitiamque faciant etcon­ducant, ut eo nimirum promptiores ad huius Regni communem defensionem se praebeant ; praesertim cum sua Maiestas 11011 re­cordetur, sibi uti Archiduci Austriae ab initio sui regiminis Unquam eo nomine ullani factam impetitionem, etiam viuente tunc et regnante foelicis recordationis Rege Ludouico, suae Maiestatis predecessore, unde facile existimare possunt, si tunc non fuit mota controuersia, quod nunc multo minus hoc tem­pore quo tarn Reguum Hungáriáé quam Archiducatus Austriae sub uno eodemque domino sunt, aliqua quaestio moueri debeat ; ') Ezen pont egy oldaljegyzetben ily fogalmazásban is találtatik : »Offert ut recepta pecunia bona et decimas restituant ; verum etiam cum eisdem agere non praetermittet, ut, qaantum cum bona eorum vuluntate obtineri poterit, de summa etiam capitali aliquid remittant <

Next

/
Oldalképek
Tartalom