Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1550. Január- és Februárban.

284 A POZSONYI ORSZÁOGYÍÍLÉ3 num sit pauperes eos, quorum laboré vita hominum sustine­tur, quorumque conditio quoad Deum a maximi cujusque con­ditione non est absimilis, jugo prope servitutis cluro atque in­telerabili assidue premi; tametsi superiori anno limitata quae­dam constitutio super oneribus, quos quisque colonis suis imponeret, facta esse videbatur, quod tarnen nimis ea gravis, nimisque onerosa miseris esset, plerisque in locis hoc anno est com pertum: hortatur id quoque et benigne admonet Ma­jestas sua fideles suos Ordines et Status Regni, ut praedictis rationibus consideratis, certum in hac re quoque modum et ordinem statuant, quo leviori, quam ex superioris anni con­stitutione, onere pauperes coloniin posterum graventur; quip­pe quos satis superque proximorum temporum cladibus, conti­nuisqne externorum hostium exactionibus aflictos esse constat. Nec vero Majestas sua celare voluit fideles Ordines et Status Regni. sese cum caeteris in rebus studiosissime ea om­nia ad effectum perduci curare, quae et antea, et in proximo Conventu communibus votis fuerant conclusa; tum vero nego­tium reformationis Decretorum Regni ante aliquot jam men­ses jurisperitis et doctis viris a sua Majestate fuisset coin­mendatum, quam quidem reformationem cum jam Majestas sua putaret esse absolutam, matnrasse quoque ob id tandem felicem reditum suum in Hungáriám, ut reeognitam reformatio­nem huismodi, et communi fidelium Ordinum et Statnum Regni consensu approbatam, clementer confirmaret et ad reli­quum tempus posteris traderet; verum cum hi quibus provin­cia ea fűit commissa, licet hactenus satis in eo temporis con­sumpserint, nondum tarnen inceptum opus períicere potuerunt, conatura est Majestas sua, ut quo possit fieri celerius, ei quo­que rei extrema manus imponatur, et nihilominus interim effectura, ut fidelibus suis Regni Ordinibus et Statibus, tum suae cuique libertates, immunitatesque conserventur, tum vero justitia omnibus ex aequo administretur. Caeterum cum palam sit cunctis Regni Ordinibus et Statibus Majestatem suam ad ea perficienda, quae superius pro quiete ac defensione ipsorum sollicite se curaturam obtulit, non vulgarem gentium numerum intra Regnum, in locis ma­ximé oportunis, hactenus alere oportuisse, et in posterum

Next

/
Oldalképek
Tartalom