Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1550. Január- és Februárban.

1550. JANUÁR ÉS FÉRRUÁRBAN. 285 oportere; imprimisque necesse esset arces et alia fortalitia finitima validis esse continuis firmata praesidiis, et itainsuper valiari et communiri moeniis, propugnaculis, et id genus ad pellendam vim necessariis, ut ex illis Majestatis suae ditio, fidelesque et subditi tutiores ab omni liostili insultu esse que­ant; constet autem ad ista pro necessitate praestanda, quae sane ineredibilibus sumptibus curare necesse fűit, Majestatem suam ex aliis Regnis et Provinciis suis non mediocrem vim hactenus insumpsisse pecuniae, et quotidie insummere; quod nec ordinarii reditus, nec quae quo tempore extraordinaria col­lata sunt subsidia e Regno Hungáriáé, tot tantisque necessi­tatibus satis esse potuerint, quemadmodum ipsi Ordines et Status Regni facile dirigere (sic) potuerünt; etsi ipsa qui­dem Majestas Regia jacturam et incommodum fidelium suorum ex Hungaria perspectum habet, memoriaque tenet huiusmodi calamitosis etiam temporibus ab eisdem subsidia Majestati suae, pro defensione eorum laboranti, aliquoties fu­isse praestita; cum tarnen liceat eisdem palam cernere, pium paternumque et assiduum Studium Majestatis suae, adeoque co­natus viresque omnes huc tendere, ut Regnum Hungáriáé in pristinum ac tranquillum statum, ope divina, aliquando resti­tuat; deceatque ipsos, quorum res imprimis agitur, ultro eti­am supra vires prosequendo Majestati suae praesto esse, et circumvicinis alioquin Christianis omnibus populis palam face­re, sese more majorum, ne extremis quidem rebus suis ulla sibi ratione deesse velle: hortatur propterea Majestas sua, et clementer admonet fideles suos Ordines et Status Regni, ut quemadmodum hactenus, ita nunc quoque, statuant inter se ac decernant subsidium si non magis, quod quidem necessitas postulet, at saltem adminus tantum, quantum in superiori com­murii Diaeta fuerat oblatum, ad gentium conservationem, fini­timorumque locorum munitionem, et aliorum rerum executio­nem, quae ad tuendam quietem, et libertates ipsorum fideli­um conservandas videbuntur pertinere; quo quidem facto cum reliquos populos Christianos quibusdam veluti stimulis excitabunt ad ferendam opem, et ipsis et Majestati suae omni tempore; tum vero consulent ipsi eorum saluti, lice­bitque aliquando, divina benignitate, fructu perfrui horuui-

Next

/
Oldalképek
Tartalom