Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1550. Január- és Februárban.

1550. JANUÁR ÉS FEBRUÁLÍRAN. 283 Adraonet autem Majestas sua benigne Praelatos et Episco­pos, quorum muneris est verara, sanamque doctrinam plebem edocere, atque ab impiis erroribus avocare, ut ipsi prae cae­teris rebus studeant pastorali eorum officio incumbere, resar­ciantque diligentia et vigilantia si quid est hactenus ab eis neglectum, ac si qui forte inter eos minus ad concionandum possunt esse idonei, vel aliis impedirentur rationibus, quomi­nus id sibi praestare liceat, Vicarios alant, Concionatores et reliquos Ministros in Ecclesiis et Dioecesibus suis, virosejus­modi, qui juxta sanctorum Patrum traditionem, vicém suam supplere, et muneri ipsorum rite possint facere satis. Dominos vero ac subditos, laicos cujusvis ordinis ac status, ipsis eorum Praelatis,illorumqueVicariis,Concionatoribus et id generisMi­nistris, in bis quae ad Deum spectant, subjectos esse et módis omnibus parere religiosas personas utriusque sexus Monaste­riis et Ecclesiis suis restituere, atque doctrinis veterum ortho­doxorum Patrum, abEcclesia approbatis, praeceptisque eorum, sine contentione obtemperare, nec se in administrationem sac­rorum ingerere, vel Concionatores, praeterquam ab ipsis Prae­latis electos et missos, audire, nedűm ipsos eligere audere, quod longeabestab eorum officio, Majestas sua exseriojubet; quin potius Dominos et Nobiles, quorum interest, omni auxilii ge­nere, ipsis Praelatis, eorumque delectis et constitutis Ministris ac Concionatoribus ubique adesse, ut libere possint officium suum exercere ; quorum quidem Praelatorum et aliarum perso­narum ecclesiasticarum vetustos census, decimas et quosvis re­ditus ubique et a quibusvis integre reddi Majestas sua opere praetium esse censet et jubet; neque admittere, pro officio suo regio, quo Ecclesias Dei in juribus suis defendere tenetur, ullo modo potest, ut de caetero quisque pro arbitratu suo, contra voluntatem Praelatorum, decimas et alios Ecclesiae pro­ventus pro se vendicet et occupet; ut sic deinceps, omni ex­cusatione submota, suo quisque mueri sedulo insistat; alio­quin autem Majestas sua módis ac remediis oportunis acl ista prospicere cogeretur, Praeterea cum et illud palam sit, miserorum colonorum apud deum summum gravissimam adversus oppressores indi­gnitationem solere concitare; et alioquin impium et inhuma-

Next

/
Oldalképek
Tartalom