Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1550. Január- és Februárban.
282 A POZSONYI ORSZÁG GYŰL ÉS Ordinum et Statuum Regni quietem paucorum inobedientium punitionem vel maximé pertinere. Est porro Majestatis suae is animus, ea mens et perpetua voluntas, ut quemadmodum eos qui fidem, studium, vigilantiam suam probant Maiestati suae, et communi utilitati servire student, praemiis Semper ornandos censet, idque clementer sólet praestare; ita inobedientes quosvis et pacis publicae turbatores, sicubi sese inposterum extulerint, comprimat illico, et in suo quemque officio contineat; quo desiderato dudum et summo hoc bono, quiescendi a domesticis insultibus, Ordines et Status Regni, praesertim vero pauperes Nobiles, laeto animo perfruantur; summám spem et fiduciam habens Majestas sua in Dei optimi maximi benignitate, sua cura, studio, sollicitudine, reliqua quoque, quae ad unionem perfectam, restitutionemque Regni Hungáriáé in pristinum statum pertinere videbuntur, non longo tempore simili ratione perfectum iri. Atqui cum nemini dubium sit omnium malorum fontem et originem apud plerasque nationes religionis contemptum, neglectum quoque in diem Dei optimi maximi pietatem, et in hujus locum pravos et impios invectos errores, saepenumero extitisse, usque adeo, ut memorabiles ex eo clades, gravesque calamitates compluribus Regnis et Provinciis accidisse memoria proditum sit; nec quemquam lateat tum maximé divinam in Christianos vindictam saevire caepisse, cum plerisque in locis fides et religio, quae unica et sibi Semper constans maiiét, in diversas novasque opiniones et sectas distrahi coepta est: ad avertendam summám Dei iram, ejusdemque benignitatem reconciliandam, videtur Regiae Majestati illud imprimis pie paterneque, ut saepe fecit, fideles suos Status et Ordines Regni clementer hortari, ut modum et rationem jam tandem intire inter se solerter studeant, quo sublatis erroribus, haeresibusque e Regno evulsis, in unionem sanctae Ecclesiae Romanae cuncti redeant, compactique rursum in unum corpus, pristinae ac verae Religioni, divinoque cultui, totis animis inhaerant; nam alioquin verendum est, ne omnes Majestatis Suae de eorum salute ac defensione conatus inanes cedant, nisi ipsi se ultro praebeant dignos misericordiae Dei.