Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

20 A POZSONYI ORSZÁGGYÍÍL,ÉS. Oratoribus acl Thurcam expeditis, illud ab utraquc Maiestate Cesarea et Regia negocii dátum est, ea summa legacionis commissa, ut eam pacem cum Turca componere studerent, ex qua ad certura tempus salus tocius Hungarie et conseruacio, certaque securitas consisteret. Ab ea pace cum inter tractandum cum oratoribus Turca haud omnino visus esset alienus, superuenientibus sub id temporis ex Hungaria literis a quibusdam, iam inde ab inicio diuerse factionis homi­nibus, quibus literis illi sese suaque omnia et partém Regni, quam incolerent, libere Turce subdidisse, ac simul certam pecunie summám, census nomine, obtulisse affirmarent; ex­templo Turca mutata voluntate, ei duntaxat Regni parti pacem se concessurum obtulit, que sub potestate et dicione Regie Maiestatis reliqua esset, neque enim decere cum iis de federe tractari, qni se se iam imperio illius ultro submisis­sent; cumque oratoribus pacem que uniuersalis non esset amplecti ex instructione non liceret, annue sunt inducie con­fecte, et arbitrio Regie Maiestatis a Turca permissum, ut de huiusmodi pace particulari amplectenda pro libito statuat, et intra annum deliberationem illi suam denunciet. Cum autem (ut supradictum est) Maiestas Regia maxi­mum et precipuum fundamentum salutis et conseruacionis Hungarie, unionem subditorum ex omnibus Regni partibus esse semper iudicarit, sine qua íirmum aut stabile vix quic­quam decerni posse ipsa iam experientia deciarat, satisque late pateat, cum antea summum hoc bonum mutue pacis et unionis restituende in Regno quorundam factione diuersa fuerit impeditum, nuper quoque in tractatibus supradictis cum Turca habitis eorundem prauis machinationibus eftec­tum esse, quominus certa et uniuersalis pax, ab hoste sit impetrata, ut qui sibi ipsis quietem, subditorum ac fidelium sue Maiestatis manifesta pernicie, ab hoste redimere statue­rint, Maiestas Regia nihil prius in Iiis negociis sibi decernen­dum esse censuit, quam coram ista omnia cum suis íidelibus, ad quos ea res inprímis spectaret, contulisset, ut quemadmo­dum sane decet eorum mutuis consiliis, quid facto opus foret, mature decerneret. Hortatur igitur Maiestas sua et clementer admonet

Next

/
Oldalképek
Tartalom