Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.
154(5. FEBRUÁRBAN. 21 fideles et subditos suos huc conuocatos, et domi quoque existentes, ut consideratis secum diligentius preteritis a sua Maiestate rebus gestis, quantoque studio ac diligentia, quamque paterna prope pietate, onmes subinde modos, omnes raciones unionis et eliberacionis Hungarie, sua Maiestas experta sit, maxiinis periculis laboribus, ac sumptibus suis, consideratis eciam causis, que liactenus sanctissimis Maiestatis sue ceptis obstiterunt, et a quibus liominibus cause ipse profecte sint, tractent inter se et consultent. sueque Maiestati proponant, quid cum hoste amplius agendum, aut que pax, quod fedus ineundum esse censeant, ut sic matiire deliberari et hosti tenipestiue denunciari possit deliberatio sue Maiestatis.*) Verum cum satis constet siae pax siue bellum cum hoste decernatur, ad tuendos fines Regni adversus ipsos communes hostes eciam sub induciis exeurrentes, et arces eciam nonnunquam occupantes, uti nuper fecerunt, non mediocrem iugiter gentium numerum ali oportere, sintque preterea plerique rebelles et inobedientes, ac communis quietis turbatores, contra quos arrna semper parata instructaque esse oportet ; propterea statuit Maiestas sua pro securitate íideliiim et subditorum suorum, contra et externos et domesticos hostes, in locis opportunioribus Regni continue equitatum et peclitatum necessario numero alere ; ideoque etsi Maiestas Regia externas copias, uti liactenus, non vulgari numero intra Regnum, sumptibus suis conseruatura est, quod tarnen sine equitatu leuis armature defensionem huiusmodi continuam rite fieri non posse constat, et alioqui decet fideles ac subditos ex Hungaria in rem eorum priuatam. solicite, que possunt omnia, prestare : hortatur Maiestas sua, et clementer admonet ordines et status Regni omnes, ut de subsidio annuo ad defensionem eorum continuam, sine difficultate aut defectu contribuendo quamprimum decernant , ut sie perspecta eorum Ezen pont »2« számmal, a megelőző pedig »1« számmal van a lap szélén jelelve. Ugyanott a következő jegyzet áll: »Isiiduo Articuli sunt pretermissi.«