Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

1546. FEllTÍTrÁRHAN. 19 neam solicitudinem suam, ac pietatem eximiam. qua erga subditos suos affecta semper fűit, altius repetere. Presertim quod non solum ea, que a sua Maiestate gesta, queque subita sunt, pro salute et unione suorum fidelium satis omnibus hominibus sunt perspecta; verum eciam illud luce clarius constat, quenam semper impedimenta obstiterint, quominus conatus, consiliaque sue Maiestatis optatum exitum hactenus sint sortita. Neque vero obscurum est, cum post multas variasque raciones uniendi Hungáriám, hostemque communem ex ea exterminandi, a sua Regia Maiestate sepe tentatas, Maiestas sua superiori demum anno eftecisset, ut saera cesarea et catholica Maiestas, frater suus, prouinciam hanc eliberandi Hungáriám peculiariter in se susciperet, adeoque semet ipsam cum omnibus viribus suis ad tantam. talemque expedi­cionem offerret, iamqueprope esset, ut sua cesarea Maiestas. valido exercitu atque omni genere belliei apparatus pro mag­nitudine expedicionis undique instructa, sese itineri commit­teret, repente graui quodam infortunio contigisse, ut post in­numerabilia incommoda, que proximis expedicionibus, quibus ipsa prefuit, Maiestas sua cesarea perpessa est, ut in bellis fieri consueuit, graui ac periculosa egritudine correpta, voto suo, oblacionique facte. non sine maximo animi sui merore. satisfacere nequiuerit. quemadmodum ante hac satis omnibus hominibus palam esse potuit. Sublata igitur superiori anno, aut pocius erepta de manibus occasione pulcherrima eliberandi ope diuina Hungá­riám a Tyrannide communis liostis, cum paulo ante confecta pace inter cesareani Maiestatem Regemque Gallorum, que quidem pax ad commune hoc bonum inprimis institutá et sancita erat, instaret, subinde Rex Gallie, velut Christiane Reipublice studiosus, ut quando per valetudinem armis non ]iosset, Cesarea Maiestas pace tentaret, saluti et conserua­cioni Hungarie, commodoque Christiane Reipublice consulere. i denique Rex operám suam offerret apud Imperatorem Turca­rum, quo cum ei iain pridem fedus intercedit : faciundum duxe­runt ex consilio Regis Gallie, Cesarea et Regia Maiestates. ut suos ad Imperatorem Thurcarum oratores deligerent. 2 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom