Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

232 A POZSONYI OltSZÁfiGYŰLÉS cesimae et telonia intra Regnum Hungáriáé nullibi exigantur, secl omnes antiquae libertates observentur, iuxta continentiam generalis decreti. Si quis autem dominus aut Nobilis aliquid in Regnum pro usu suo proprio importaverit, nullám Tricesi­mam aut telonium usquam solvere teneatur; caveatnr lamen ne sub hoc praetextu aliquae res in defrauclationem Tricesi­marum Regiae Maiestatis, quaestus gratia inducantur vei educantur, sub poena ablationis rerum. LVI. Quod libertates, exemptionesque dominorum ac Nobilium, nec non liberarum Civitatum et Montana­rum, sed et montis Graecensis ubique conserventur, hae scilicet exemptiones et libertates, in quarum usu fuerint et existunt. LVII. Quod comitatus Hevesiensis, Wyvariensis, Sáros, Zemplin et Wngh. qui per fratrem Georgium distracti sunt, Maiestas sua curare velit, ut ad ditionem suae Maiestatis recuperentur. LV1II Quod Tricesimae in Warano, Sepsi, Jazow ac Thorna per fratrem Georgium erectae, tollantur; quod ut fieri possit, Maiestas sua ad id potestatem et facultatem dominis Regni Capitaneis tribuat. Nobiles quoque tam in Hungaria, quam Sclavonia et Croatia, qui per vim et potentiam bis temporibus disturbiorum in rusticitatem redacti sunt, in suam libertatém restituantur sub poena facti maioris potentiae. LIX. Dignetur etiam Maiestas Regia modum adhibere, ut bona fidelium suae Maiestatis sub potestate serenissimae do­minae Isabella? Reginae, et fratris Georgii existentia, restitu­antur iis, ad quos spectant. Et sicuti per Maiestatem suam Nobilibus sub illorum potestate existentibus iusticia et satis­factio administratur, itidem et illinc fiat. LX. Item statutum est in negotio decimarum, ut domini Praelati, Abbates, Plebani, vei aliae personae ec­clesiasticae decimas habentes non teneantur decimas ipsas cuiquam in arendam locare, sed eas libere pro se coliigere et percipere de omnium bonis possint et valeant, prout in decretis continetur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom