Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
\ 1548. OKTÓBER ÉS NOVEMBERBEN. 233 LXI. Si quas autem decimas ipsi sponte locare voluerint, eas usque ad festum beati Georgii nemini alteri, quam dominis terrestribus eorum locorum, ex quibus decimae proveniunt, arendare possint. Quo quidem festő beati Georgii adveniente, unusquisque dominus et nobilis super arenda decimarum bonorum suorum concordare teneatur cum Praelato, vei alia persona ecclesiastica, aut alio quovis, ad quem decima spectat, sive eius officiali, qui ad Comitatum seu districtum ob id ad praemissum diem mitti debebit. Ita ut si ab antiquo pretium illius decimae, quam in arendam conducere voluerit, expressum et limitatum esse constet, teneatur decimae dominus ipso limitato et consueto pretio decimam ipsam domino fundi supradicto conducere volenti locare, et is pretii huiusmodi dimidiam partém tempore huiusmodi arendationis statim, alteram vero mediam partém ad festum divi Nicolai, vei Puriíicationis Mariae, iuxta locorum consuetudinem, persolvere teneatur. Cuius autem decimae limitata arenda non est, si dominus fundi cum Praelato vei alio decimae domino, vei eius officiale concordare non possit: extunc Praelatus decimam ipsam pro se retinere, et nemini alteri arendare possit, priusquam decimam ipsam in specie non collegerit, et ita collectam cuicunque voluerit, vinuin et fruges libere divendere valeat. Si quis Praelatus vei persona ecclesiastica decimam bonorum quorumcunque dominorum, aut nobilium ante festum praedictum beati Georgii alio, quam domino terrestri ipsius loci arendaverit, vei 11011 facta modo praemisso concordia, cum dominis ipsis terrestribus, sub praetextu aliquo ante messis tempus vei vindemiae, decimam alteri locare audeat: decimam illius loci pro eo anno amittat, et eam dominus fundi gratis habeat. Similiter si quis dominus vei Nobilis, invito domino decimae, se ad illám quovis modo ingereret, et eius exactionem quocunque modo impediret aut turbaret, in poenam dupli eius decimae mox incurrat, quae ab eo irremissibiliter de facto exigatur. LXII. Coloni Nobilium ad convehendas decimas quo rumcunque Praelatorum et personarum ecclesiasticarum per dominos decimarum, vei earum arendatores nusquam compel-