Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

\ 1548. OKTÓBER ÉS NOVEMBERBEN. 229 Viceversa autem. si quis colonus vel clam aufugeret, et domi­nus talis, quo se conferret, admonitus non restitueret, vel for­tassis violenter per quoscunque abduceretur, talis pro violen­ta abductione ac fugitivi coloni non restitutione, in eadem poena centum florenorum, partim Judicibus, et partim adversae parti persolvendorum convincatur. XLIII. De quibus poenis Vicecomites talium Comitatuum exequutionem faciant sine mora, et "si non fecerint, priventur offitio, et in poena centum florenorum convincantur Comiti persolvendorum. XLIV. Quod coloni, qui post liberam transmigrandi fa­cultatem Tirnaviae factam, per legitimam licentiationem, adimpletis omnibus necessariis. prout conclusum est, ad bona aliorum moraturos se contulerunt, ibidem maneant. XLV. Coloni etiam, qui sub hoc tempus, vel antea fugi­tive discesserunt, et violenter abducti sunt, ibidem maneant, quo se contulerunt; si tamen aliqua damna prioribus eorum domi­nis intulerunt, vel debitores manserunt, teneantur domini eorum, in quorum bonis manebunt, iudicium et iustitiam ac satisfactionem administrare; si non fecerint, in poena centum florenorum convincantur. Qui autem ultro ad priores eorum dominos redire voluerint, sub poena centum florenorum remit­tantur. Sic autem super colonorum migratione in praesenti Conventu, modo atque ordine praedicto, decretum fuit, ut in futuro proximo Conventu generali Maiestas sua cum Ordini­bus et Statibus Regni revideat: num praesens modus colonis ipsis praescriptus, an Thyrnaviensis constitutio sit Regnicolis et colonis ipsis maiori usui et utilitati ac tranquillitati. At­que ita super ea re certior et stabilior constitutio ac determi­natio tunc fieri poterit, utrum videlicet in constitutione Tirna­viensi, an in praesenti fuerit permanendum. XL VI. Quod castella Zabadfalva, Gaach, Ordo, Gywla­kewzy, Tasnadlonya, Nemetbi, Helmecz, Czethen, Zythnya, Ka­vas et alia, tam in Sclavonia, quam in Hungaria noviter et sine permissione Regiae Maiestatis erecta, per Comitatus illos, qui ex locis illis mala patiuntur, ubique diruantur iuxta priores con­stitutiones. Si Comitatus per se id facere non posset, Regia

Next

/
Oldalképek
Tartalom