Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
230 A POZSONYI OltSZÁfiGYŰLÉS Maiestas vel Capitaneus per Comitatum requisitus diruenda cur et, et Comitatus illi assistat. XLYTIL Quod Kolos fortalicium diruatur et Abbatia si abbatem non habet, viro religioso conferatur. XLV1II. Quod publici fures et praedones ubique per supremos Regni Capitaneos ac liberos Comites nec non Comites Comitatuum ac Vicecomites, prout in decreto Regni continetur, capiantur, ac puniantur; provideaturque per eosdem omnibus módis, ut itinera ubique sint tuta. XLIX. Quia vero dicuntur nonnulli esse, qui in suis arcibus, satellites, praedones et zaskodnikos alunt, ab hisque ad latrocinandum emissis partém praedae capiunt, tales homines, in quos publica querela extiterit, per Maiestatem Regiam, vel Capitaneos Regni illico puniantur; ita ut et arces ipsae expugnentur, et ipsimet inde extracti, turpi morte afficiantur sine cuiusquam respectu personae. Bona etiam ipsorum, omniumque illis adhaerentium per Regiam Maiestatem benemeritis personis conferantur. Imprimis autem cum satis constet Matthiam Baso huiusmodi malefactores niultos fovere, acleo ut in partibus superioribus per satellites ipsius certis in locis itinera iam pridem obsideantur, multaque latrocinia commissa sint, et in dies comniittantur, multique etiam speciales Nobiles interfecti et spoliati sint: dignetur Maiestas Regia ad punitionem ipsius Baso, omniumque servitorum et aliorum illi adhaerentium, absque mora curam adhibere, ut exemplo illius desinant alii ab huiusmodi latrociniis, et Maiestati Regiae, publicisque constitutionibus pareant. Et quia latrones huiusmodi, a quibus infestari solent itinera, in partibus illis sylvarum densitate solent delitescere; statutum est, ut huiusmodi sylvae, per ducentorum cubitorum spatium circumquaque penes vias, per colonos vicinorum comitatuum succidantur, ut commoditas illis latronibus sit sublata. L.De hisautem, quorum suspecta tantummodo, non plane omnibus nota sunt latrocinia, videtur hic modus observandus: ut Comites vel Vicecomites quorumcunque Comitatuum, una cum Judicibus Nobilium ac electis illis Nobilibus, qui ad facienda iudicia super colonis transmigraturis eligendi erunt