Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

18 A POZSONYI ORSZÁCKÍYÜLKS. mandamus, ut delectos e medio vestri viros, cum pleno man­dato et instruccione, ad prefatum diem Conuersionis Pauli ad Ciuitatem Posoniensem mittere debeatis et teneamini. Non autem vos moueat, quod in Conuentu Tyrnauiensi preterito, prout nos facturos scripseramus, interesse non potuerimus; vestri enim et aliorum fidelium nostrorum presidii parandi causa abesse nos oportuit. Huic tamen Diete future, Deo optimo nobis fauente, omnino intererimus, ut vobiscum una, pari voto et deliberacione que opus erunt tractare et decer­nere personaliter possimus. Secus, in quantum salus vestra et patrie vestre vobis cara est, facere non presumatis. Datum Yienne 18 decembris 1545. Ferdinandus. Nicolaus Olahus. Kiviil: Prudentibus et Circumspectis Magistro Ciuium, Judiei ac Juratis Ciuibus Ciuitatis nostre Posoniensis, fidelibus dilcctís. (Eredetije Pozsony sz. k. város levéltárában.) II. 1546. Február. A magyar tanácsosok javaslata a pozsonyi országgyűlésen tartandó királyi előterjesztések iránt. Proposiciones sacre Regie Maiestatis in con­uentu Posoniensi faciende. Sacra Regia Maiestas dominus noster clementissimus, cum ante sepe numero et coram ipsa, et literis et nunciis suis, satis exposuerit fidelibus su.s Regni Hungarie, adeoque re ipsa multis argumentis ostendérit, iam inde ab inicio imperii sui in Hungaria omnes conatus suos, omnesque vires ad unio­nem, pacem ac defensionem ipsius Regni sui intentas semper fuisse, niliilque penitus ab ea pretermissum esse, vei laboribus subeundis, vei faciendis sumptibus incredibilibus, vei alia quacunque racione experienda, quo iam tandem voti liuiusmodi sui compos euaderet; existimauit hoc tempore Maiestas sua superuacuum fore preteritos casus, studiumque et presenta-

Next

/
Oldalképek
Tartalom