Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

\ 1548. OKTÓBER ÉS NOVEMBERBEN. 221 nem facere dignetur, quemadmodum ipsa Maiestas sua obtulit se gratiose facturam. Sic enim et debita erga Maiestatem suam fides et obedientia ab omnibus observabitur, et pax et tranquillitas Regni augebitur in dies magis. XVIII. Caeterum quoniam per aliquot Comitatus, de creatione Palatini mentio facta fuerat, omnium Ordinum et Sta­tuum communi consensu decretum est, ut Palatínus lioc tem­pore eligi non posse videatur, eo quod iuxta generale Decretum Regni specialis Diéta ad id celebrari debeat. Ubi igitur Maie­stas sua Palatinum creare voluerit, id quod sine diuturniore mora lieri debere Ordines et Status Regni censent, tunc iuxta veterem consuetudinem, omnibus Statibus Regni conventum indicat, et in edicto causam electionis Palatini specificet, at­que ita ex consilio Praelatorum et Baronum, ac regni Xobili­um pari voluntate Palatínus creetur. Eodem autem tempore delectu personae et absque ulla mora Maiestas sua exequutio­super celebratione veterum octavarum Maiestas sua delibe­rare dignetur. XIX. Quantum autem ad continuationem iudiciorum, iuxta publicas constitutiones hactenus celebratorum, attinet: quia temporibus celebrationis iudiciorum saepius contigit, quod propter causarum multitudinem, omnes causae iudicari non potuerunt, sicque multi pauperes post maximos labores et gra­ves expensas, potissimum vero, qui ex Comitatibus remotio­ribus et quasi in íinibus regni constitutis venerunt, absque decisione causarum suarum, maxinio cum damno et periculo domuni redire sunt coacti, igitur ut id caveri possit, et nemo causarum suarum non adiudicatarum conquerendi occasionem babeat: statutum est, ut comitatibus propinquioribus, videli­cet Simigiensi, Zaladiensi, Castriferrei, Soproniensi, Vespri­miensi, Jauriensi, Mosoniensi, Comaromiensi, Posoniensi, Stri­goniensi, Nitriensi, Barsiensi, Zoliensi, Hontensi, Trinchi­niensi, Thurocz et Árva, iudicia tani iuxta publicas consti­tutiones. quam authoritate Locumtenentis iudicari solita, pro Epiphaniarum Domini et beati Jacobi Apostoli festivitatibus, aliis autem Comitatibus, videlicet Newgradiensi, Grewmeriensi, Thornensi, Hewesiensi, Borsodiensi, Uywariensi, Zemplioiensi, Sarosiensi, Scepusiensi, Lypthoviensi, "VVngh, Bereg, Maroma-

Next

/
Oldalképek
Tartalom