Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
• A. Á POZSONYI ORSZÍÖGYÍTI^ rusiensi, Zathmariensi, Szabolcz, Wgoeha, Kraszna et Zolnok mediocris,pro beatorum Lucae et G eorgiifestivitatibushicPosonii adiudicentur, uthis quatuor terminis omnium Regnicolarum causae adiudicari possint, ne quisquam frustra et sine adiudica tione causarum suarum expensas fecisse couqueratur; ita tanien, ut actus potentiarii, qui a praesentis diaetae termino contigerint, per dominum Locumtenentem continuo iudicentur, uti antea, simul etiam causae transmissionales priores et praesentes ac futurae. XX. Sed quia plerumque solent etiam in exercitu Regiae Maiestatis sub dominis Capitaneis generali vel supremis, inter milites violentiae et contentiones, aliaeque huiusmodi differentiae ac lites aceidere, ea omnia huiusmodi, quae in castris ubivis positis acciderint, per ipsos, dominum generalem, aut supremos iudicari et iustitia unicuique administrari debebit; quemadmodum etiam alioqui semper in hoc regno observatum est. Quod si quis milesindigena regni extra castra alicui vim intulerit, iniuria vel damno affectus non prohibetur, quin si minus ad capitaneum generalem, vel supremos querelam deferre voluerit, cor am Regia Maiestate, aut in eius absentia coram domino Locumtenente, caeterisque Judicibus Regni ordinariis pro remed io iuris opportuno possit reum illum indigenam Regni, a quo iniuriam et damnum accepit, in ius conve, nire; multo vero magis, si quid huiusmodi acciderit, a praesidiariis militibus, qui in arcibus finitimis aluntur. Inde etenim plerumque istiusmodi mala solent evenire. Reliqui vero externi milites intra regnum existentes iudicio ipsius generalis post Regiam Maiestatem immediate subiacent. XXI. Yidentur etiam per Regiam Maiestatem eligendi aliquotviri iurisperiti, qui iura Regni revideant, et si quid contra equitatem, iusque Divinum esse videbitur, in melius reforment. Et quicquid per eos fuerit conclusum, producatur per ipsos in futura Dieta per Maiestatem Regiam super Palatini creatione indicenda, et eodem tempore super illis concludatur per suam Maiestatem. XXII. Cum autem satis iam superque constet, absentia Regiae Maiestatis, quantum detrimenti et suis, et aliorum iidelium rebus hactenus attulerit, satisque liqueat, pacatis etiam