Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

\ 1548. OKTÓBER ÉS NOVEMBERBEN. 217 exitum posset perducere, caeptis tamen obstitisse ea omnia, quae a Maiestate sua sunt breviter explicata. Quae quidem, iam sublata esse magna ex parte, magnamque spem afíúlsisse, iam tandem eliberandi Hungáriám a calamitatibus, Deo op­timo maximo imprimis, deinde Regiae simul et Cesareae Ma­iestati fratri suo referunt acceptum, nihil verentes, quin, uti hactenus, sic etiam imposterum Maiestas sua benignis oblatio­nibus suis omni sit ex parte satisfactura. IV. Ex benigna autem admonitione Regiae Maiestatis, Ordines et Status Regni, post diversos tractatus inter se habi­tos, super his, quae a sua Maiestate proposita fuerunt, tandem in hos articulos convenerunt, qui sequuntur, quosque Maiestati suae in scriptis offerunt, humillime illi supplicantes, delibe­rationes ipsorum benigne acceptare, adeoque clementer con­íirmare, et qua sólet benignitate, suorum fidelium supplicatio­nibus respondere dignetur. Y. Imprimis quoad negotium religionis, omnes Ordines et Status regni una voce consentiunt cultum divinum et religio­nem ad pristinam normám esse redigendam, et haereses undi­que tollendas, iuxta admonitionem Regiae Maiestatis. VI. id autem ita recte fieri posse existimant, si omnibus Ecclesiis Praelati, sive sint Episcopi, sive Praepositi, sive Abbates, viri ecclesiastici, et doctrina praediti, quam pri­mum praeficiantur, qui et ipsi doceant verbo et exemplo gregem sibi commissum, et vicarios suos, ministrosque sibi subiectos, eorum officium exercere faciant, mittantque sine mora in omnes partes Archidiaconos, Yicearchidiaconos et alios, quorum interest, ad docendam plebem ; quibus, si ipsi forte pro se sufficientes non sunt, praedicatores boni adiun­gantur, ut ubique vetus religio, pristinusque Dei cultus resti­tuatur. Parochos etiam in omnibus oppidis et villis tales con­stituant, qui veram doctrinam sapiant, et eandem doceant, sacraque administrent, iuxta ritum sanctae Ecclesiae Catholi­cae. Iidem etiam Praelati. pro facultatibus ipsorum scliolas erigant, in quibus bonae literae et vera religio doceatur, ut sic in dies magis prava dogmata tollantur, et vetus religio repullulet, praédicatoresque boni per regnum dispergantur. Sa­cerdotes autem non creentur, nisi probatae vitae ac doctrinae

Next

/
Oldalképek
Tartalom