Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
218 A POZHONYr ORSziöfíYÜLÉS viri, et his sacerdotia Ecclesiastica, beneficiaque conferantur. Ipsi autem Práelati penes ecclesias ipsorum iugiter resideant, et unusquisque sive Praelatus, sive alius vir Ecclesiasticus unum tantum beneficium possideat, non plura. Si quis Praelatus publicis muneribus occupatus, penes ecclesiam residere non posset, vicarium, virum sufficientem et ecclesiasticum, loco suo continue ten.eat penes ecclesiam. VII. Ut autem facilius et citius boni et docti viri per regnum dispergantur, dignetur Maiestas Regia, iis qui in Gymnasio bonis literis operám dant, gratiose proviclere, ita ut studia ipsorum continuare et perficere possint. VIII. Praeterea, ut Praelati omnes modo praemisso, officio ipsorum possint omni ex parte satisfacere, videntur bona omni a ecclesiastica, quocunque nomine vocentur, proventusque ac decimae, item Abbatiae, alíaque omnia beneficia, quae per laicos possidentur, quaeque a Maiestate sua Regia ad beneplacitum. vel ad tempus iam praeteritum inscripta sunt, vel per laicos de facto et sine titulo occupantur, de manibus quorumcunque statim eliberanda esse, et his restituenda, ad quos spectant; si qua autem beneficia huiusmodi vacarent, ea Maiestas Regia personis idoneis conferat. Super bonis autem, et proventibus episcopatus Jauriensis, et aliis similiter iam inscriptis, Maiestas sua, quemadmodum gratiose se obtulit, dignetur tractatus fieri curare, quibus tactatibus ea bona ac proventus, quo facilius potest, de manibus eorum, penes quos sunt, eliberentur. IX. Et quoniam Episcopatus fere omnes, qui sub ditione Regiae Maiestatis sunt, in his disturbiis, magna ex parte bonis et proventibus ipsorum spoliati sunt adeo, ut vix quotidiani sumptus Episcopis suppetant, nedűm arces ipsorum finitimas conservare possint: supplicant Ordines et Status Regiae Maiestati, ut sua Maiestas instet et efficiat, apud Sacratissimum Dominum nostrum id, quod etiam Ordines et Status publico nomine facturi sunt, quo Sanctitas sua confirmationes Episcoporum nondum consecratorum gratis concedat, authoritatemque insuper gratis tribuat aliquibus ex eis consecrandi hic in regno suffraganeos, ut sint, qui sacros ordines impertiant. Nam et hactenus suffraganeorum inopia