Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
\ 1548. OKTÓBER É S NOVEMBERBEN. 199 contenti argentum e regno furtim exportare, monetas etiam argenteas bonas contíare, et ad conflandum cambire, similiterque e regno educere, et ita monetae penuriam, quae alioqui per se summa est, maioremfacere soleant: Maiestas Regia pro publici boni ratione, severeque in tales inquirere statuit, et ideo omnes Ordines et Status admonitos esse vult, ne quisquam omniuo aliquas monetas cuiuscunque valoris, etiamsi bonis et probatis monetis aequales essent, ac tauto quidem minus l'alsas et adulterinas cudere aut cudentibus consentire vel cooperari, aut eas in publicum proferre et exponere audeat, sub poena adversus tales cusores et falsarios legibus et prioribus decretis' constituta, quam quidem constitutionem Maiestas sua in hoc conventu quoque vult confirmari. Qui vero argentum e regno furtim exportare, aut monetas argenteas hungaricas contíare, aut ad conflandum educere, vel vendere comperti fuerint, per ablationem eiusdem argenti et monetarum, quarum una pars sit eius, qui tales deprehenderit, duae vero partes fisco Regio cedant, ac aliis praeterea poenis, pro inagnitudíne delicti, puniantur. Quilibet autem argentum in montanis suis proveniens, ad cameram Regiae Maiestatis pro competenti solutione praesentare teneatur. Quoniain vero propter penuriam monetae hungaricae in nonnuUis liuius regni locis nulla fere alia moneta quam polonica, quae longe vilior est hungarica, eodem in precio et usu habetur, alibi vero duo denarii boemici, vulgo Bapkones vocati, pro uno denario hungarico recipiuntur, et ex eo multum datnni ad communitatem peruenire sólet: hortatur Regia Maiestas Status et Ordines, ut modum iuveniant, per quem sine graviore incoinmodo communitatis, istae polonicae et bohemicae monetae usus, vel abusus potius, tolli et aboleri possit. Constat inter alios sacri huius regni coronae proventus minimé contemnendum fuisse proventum salium camerae Maromarusiensis; sed is quoque propter iniquitatem temporum ac inordinationem quandam sic est imminutus, ut vix iam ad alendos ofticiales eiusdem camerae sufficiat. Nam intra terminos dictorum salium Maromarusiensium multi alieni et etiam externi sales sunt importati. Deinde multis in locis sublatae sunt camerae filiales, in quibus dictos sales