Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

200 A POZSONYI OltSZÁfiGYŰLÉS Maromarusienses antea deponere consuetum fűit. Ad haec vectores salium passim gravissimis damnis affecti, ac diversis et inconsuetis theloneorum ac tricesimarum exactionibus vexati, et saepe non tantum salibus et pecuníis, sed etiam curribus et iumentis spoliati, et per hoc eam ad pauperiem redacti sunt, ut vecturam salium relinquere et postliabere sint coacti. Ut igitur et haec impedimenta atque inconnnoda tollántur, ac alia graviora praeveniantur, vult Regia Maiestas Status et Ordines in hoc conyentu constituere, ut liberum sit Maiestati suae in quorumvis bonis cameras seu loca deposi­tionis salium constituere, ut ibi vei vendi, vei ad alia loca sive per terram, sive per aquam duci possint; et ut sales Maromarusienses in universa suae Maiestatis ditione liberum cursum habeant. Sales autem Transsylvanienses terminos sua­rum partium non praetergrediantur. Multo minus vero sales Polonici, aut Ruttenici in hoc regnum importentur; verum si qui importati sunt, coiítinuo vendantur, sub amisione eorun­dem salium, si qui videlicet Transsylvanienses, Polonici, aut Ruttenici sales in ditione Regiae Maiestatis post festum sancti Georgii proxime venturum inventi fuerint, de quo dica­tores Regii, qui tunc erunt, et inposterum futuri sunt, dili­genter et sub ea fide, qua alioqui Regiae Maiestati in admi­nistratione dicae tenebuntur, per singulas possessiones et domos, ac etiam Dominorum ac Nobilium curias inquisitionem facere debebunt. Item ut omnes vectores salium, sub quibuscunque Dominis aut Nobilibus ubivis in ditione Regiae Maiestatis existentium, nullos alios sales praeter Maromarusienses emere, ducere aut vendere audeant. Nec quisquam quacunque dignitate aut eminentia praeditus, eosdem vectores salium Regiorum Maromarusiensium iniuste vei indebite impedire, molestare, aut aliqua inconsueta, sive salium, sive pecuniae exactione gravare praesumat, sub poena amissionis omnium bonorum suorum. Utque Capitanei, Oomites et Yicecomites, vei alii, qui singularem de eo commissionem habebunt, in eos, qui praemissa transgredientur, per ablationem salium prohibito­rum et per oceupationem bonorum, Regiae Maiestatis nomine, liberam habeant animadvertendi facultatem. rí pápa ^ «NYTÉRA

Next

/
Oldalképek
Tartalom